Lii). XXXm. Cap.49. [U.C.55 7 .A.C.igS.] 145
que eius sollenne ludorum ad Daphnen celebrantemconvenisset comiter ab eo exceptus, nullam moramnavigandi fecit. Ephesi regem est consecutus, flu-ctuantem adhuc animo,incertumque de Romano bel-lo. Sed haud parvum momentum animo eius ad mo-liendum adventus Hannibalis fecit. Aetolorum quo-que eodem tempore alienati ab societate Romanaanimi sunt: quorum legatos Pharsalum et Leuca-dem, et quasdam alias civitates cx primo foederepetentes, senatus ad T. Quinctium reiecit.
EPITOME LllUtI XXXIV.
Lex Oppia, quam C. Oppius tribunus plebis belloPunico de finiendis matronarum cultibus tulerat,cummagna contentione abrogata est; quum M, PorciusCato auctor fuisset, ne ea lex aboleretur. Is, in Hi-spaniam profectus, bello, quod Emporiis orsus est, ci-teriorem Hispaniam pacavit. T. Quinctius Flamini-nus bellum adversus Lacedaemonios et tyrannum eo-rum Nabidem prospere gestum, data iis pace, (qualemipse voluit, liberalisque Argis, qui sub ditione tyrannierant, finivit. Senatus tunc primum secretus a populoludos spectavit: ut id fieret. Sex. Aelius Paetus et C.Cornelius Cethegus censores intervenerunt, cum indi-gnatione plebis. Coloniae pleraeque deductae sunt.M. Porcius Cato de Hispania triumphavit. Res prae-terea in Hispania, et adversus Boios et Insubres Gal-los feliciter gestae referuntur. T. Quinctius Flami-ninus, qui Philippum Macedonum regem et NabidemLacedaemoniorum tyrannum vicerat, Graeciamqueomnem liberaverat, ob hanc rerum gestarum multitu-dinem triduo triumphavit. Legati Carthaginiensiumnuntiaverunt, Hannibalem, qui ad Antiochum confis-
T. Liv. Tom. IV. K