Lib. XXXVIII. Cap. 37. [U.C.564. A.C. 188 .] 411
sule, hibernantem in Asia, legationes undique exomnibus civitatibus gentibusque, quae cis Taurummontem incolunt, conveniebant: et ut clarior nobi-liorque victoria Romanis de rege Antiocho fuit, quamde Gallis; ita laetior sociis erat de Gallis, quamdeAntiocho. Tolerabilior regia servitus fuerat, quamferitas immanium barbarorum, incertusque in diesterror, quo velut tempestas eos populantes inferrat.Itaque, ut quibus libertas, Antiocho pulso, pax, Gal-lis domitis, data esset, non gratulatum modo vene-rant, sed coronas etiam aureas, pro suis quaeque fa-cultatibus, attulerant. Et ab Antiocho legati, et abipsis Gallis, ut pacis leges dicerentur, et ab Ariara-the regeCappadocum venerunt, ad veniam petendam,luendamque pecunia noxam, quod auxiliis Antio-chum iuvisset. Huic sexcenta talenta argenti suntimperata. Gallis responsum, quum Eumenes rexvenisset, tum daturum iis leges. Civitatium legatio-nes cum benignis responsis, laetiores etiam quam ve-nerant, dimissae. Antiochi legati pecuniam in Pam-phyliam, frumentumque ex pacto cum L. Scipionefoedere iussi advehere; eo se cum exercitu ventu-rum. Principio deinde veris, lustrato exercitu, pro-fectus , die octavo Apameam venit. Ibi triduum sta-tivis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris inPamphyliam, quo pecuniam frumentumque regiosconvehere iusserat, pervenit. Duo millia et quin-genta talenta argenti accepta Apameam deportan-tur: frumentum exercitui dividitur. Inde ad Pergamducit: quae una in iis locis regio tenebatur praesi-dio. Appropinquanti praefectus praesidii obvius fuit,triginta dierum tempus petens, ut regem Antiochumde urbe tradenda consuleret. Dato tempore, ad eamdiem praesidio decessum est. A Perga, L. Manliofratre cum quattuor millibus militum Oroanda, adreliquum pecuniae ex eo, quod pepigerant, exigen-
.. TKZF":