Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
257
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXV. Cap. 51. [U.C. 5 G 0 .A.C. 192 .] 257

tum videbatur. Antiochus, admoto ad Aulidem exer-citu, quum rursus oratores, partim ex suis, partimAetolos, Chalcidem misisset, qui eadem illa, quae nu-per, cum minis gravioribus agerent, nequicquam con-tra Mictione et Xenoclide tendentibus, facile tenuit,ut portae sibi aperirentur. Qui Romanae partiserant, sub adventum regis urbe excesserunt. Achaeo-rum et Eumenis milites Salganea tenebant. Et inEuripo castellum Romani milites pauci custodiaecausa loci communiebant. Salganea Menippus, rexipse castellum Euripi oppugnare est adortus. Prio-res Achaei et Eumenis milites pacti, ut sine fraudeliceret abire, praesidio excesserunt. PertinaciusRomani Euripum tuebantur. Hi quoque tamen, quumterra marique obsiderentur, et iam machinas tor-mentaque comportari viderent, non tulere obsidio-nem. Quum id, quod caput erat Euboeae, teneretrex, ne ceterae quidem eius insulae urbes imperiumabnuerunt: magnoque principio sibi orsus bellumvidebatur, quod tanta insula et tot opportunae urbesin suam ditionem venissent.

EPITOME LIBRI XXXVI.

M. Acilius Glabrio consul Antiochum, apud Ther-mopylas, Philippo rege adiuvanlc, victum, Graeciaexpulit, i denique. Aetolos subegit. P. Cornelius ScipioNasica consul aedem matris deum, quam ipse in Pala-tium intulerat, vir optimus a senatu indicatus, dedi-cavit ; idemque Boios Gallos victos in deditionem ac-cepit, et de iis triumphavit. Praeterea navalia cer-tamina prospera adversus praefectos Antiochi regisreferuntur.

T. Liv. Tov. IV

R