08
T. LIVII [U. C. 555 . A. C. 197.]
T. LIVII PATAVINI
LIBER XXXIII.
Haec per hiemem gesta. Initio autem veris Quin-ctius, Attalo Elatiam excito, Boeotorum gentem, in-certis ad eam diem animis fluctuantem, ditionis suaefacere cupiens, profectus per Phocidem,quinque mil-lia ah Thebis, quod caput estBoeotiae,posuit castra.Inde postero die cum unius signi militibus,et Attalo,legationibusque, quae frequentes undique convene-rant, pergit ire ad urbem, iussis legionariis hastatis(ea duo millia militum erant) sequi se, mille passuumintervallo distantes. Ad medium ferme viae Boeo-torum praetor Antiphilus obvius fuit: cetera multi-tudo e muris adventum imperatoris llomani regisqueprospeculabatur. Rara arma paucique milites circaeos apparebant: hastatos, sequentes procul, anfra-ctus viarum vallesque interiectae occulebant. Quumiam appropinquaret urbi, velut obviam egredientemturbam salutaret, tardius incedebat. Causa eratmorae, ut hastati consequerentur. Oppidani, antelictores turba acta, insecutum confestim agmen ar-matorum non ante, quam ad hospitium imperatorisventum est, conspexere. Tum, velut prodita doloAntiphili praetoris urbe captaque, obstupueruntomnes. Et apparebat, nihil liberae consultationisconcilio,quod in diem posterum indictum erat Boeo-tis, relictum esse. Texerunt dolorem, quem et ne-quicquam, et non sine periculo ostendissent.
II. In concilio Attalus primus verba fecit. Orsusa maiorum suorum suisque, et communibus in omnem