Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
413
Einzelbild herunterladen
 

L i b. XXXVIII. C k v. 38.39. [U.C. 564. A. C. j 38.] 413

diorum sociorumve quae aedes aedificiaque intra finesregni Antiochi sunt, quo iure ante bellum fuerunt, eoRhodiorum sociorumve sunto. Si quaepecuniae de-bentur, earum exactio esto. Si quid ablatum est, idconquirendi, cognoscendi, repetendique ius item esto.Si quas urbes, quas tradi oportet, ii tenent, quibus An-tiochus dedit, et ex iis praesidia deducito; utique re-cte tradantur, curato. Argenti probi duodecim milliaAttica talenta dato intra duodecim annos pensionibusaequis, (talentum ne minus pondo octoginta Romanisponderilms pendat) et tritici quingenta quadragintamillia modium. Eumeni regi talenta trecenta quinqua-ginta intra quinquennium dato: et pro frumento, quodaestimatione fiat, talenta centum viginti septem. Obsi-des Romanis viginti dato, et triennio mutato; ne mi-nores octonum denum annorum, neu maiores quinumquadragenum. Si qui sociorum populi Romani ultrobellum inferent Antiocho, vim vi arcendi ius esto ,dum ne quam urbem aut belli iure teneat, aut in ami-citiam accipiat. Controversias inter se iure ac iudiciodisceptanto, aut, si utrisque placebit, bello. De Han-nibale Poeno, et Aetolo Thoante, et MnasilochoAcarnane, et Chalcidensibus Eubulida et Philone,dedendis, in hoc quoque foedere ascriptum est: etut, 3» quid postea addi, demi, mutarive placuisset, utid salvo foedere fieret.

XXXIX. Consul iuravit in hoc foedus. Ab regequi exigerent iusiurandum, profecti Q. MinuciusThermus et L. Manlius, qui tum forte ab Oroandisrediit. Et Q.. Fabio Labeoni, qui classi praeerat,scripsit, ut Patara extemplo proficisceretur; quaequeibi naves regiae essent, concideret cremaretque. Pro-fectus ab Epheso,quinquaginta tectas naves aut con-cidit, aut incendit. Telmissum eadem expeditione,territis subito adventu classis oppidanis, recepit. ExLycia protinus, iussis ab Epheso sequi, qui ibi relicti