410
T. LIVII [U. C. 564. A. C. 188 .J
propraetorem in Bruttios traduci: et, qui in Siciliaesset, dimitti exercitum: et classem, quae ibi esset,Romam reducere M. Sempronium propraetorem.Hispaniis legiones singulae, quae tum in iis provin-ciis erant, decretae: et ut terna millia peditum, du-cenos equites ambo praetores in supplementum so-ciis imperarent, secumque transportarent. Prius-quam in provincias novi magistratus proficisceren-tur, supplicatio in triduum pro collegio decemviro-rum imperata fuit in omnibus compitis, quod luceinter horam tertiam ferme et quartam tenebrae obor-tae fuerant. Et novendiale sacrificium indictum est,quod in Aventino lapidibus pluisset. Campani, quumeos ex senatusconsulto, quod factum erat priore an-no , censores Romae censeri coegissent, (nam anteaincertum fuerat, ubi censerentur) petierunt, ut sibicives Romanas ducere uxores liceret; et, si qui priusduxissent, ut habere eas, et ante eam diem nati, utiiusti sibi liberi heredesque essent. Utraque res im-petrata. De Formianis F'undanisque municipibus etArpinatibus C. Valerius Tappo tribunus plebis pro-mulgavit, uti iis suffragii latio (nam ante sine suffra-gio habuerant civitatem) esset. Huic rogationi quat-tuor tribuni plebis, quia non ex auctoritate senatusferretur, quum intercederent, edocti, populi esse,non senatus ius, suffragium, quibus velit, impartiri,destiterunt incepto. Rogatio perlata est, ut in Ae-milia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpi-nates ferrent. Atque in his tribubus tum primum exValerio plebiscito censi sunt. M. Claudius Marcelluscensor, sorte superato T. Quinctio, lustrum condidit.Censa sunt civium capita ducenta quinquaginta octomillia trecenta decem et octo. Lustro perfecto, con-sules in provincias profecti sunt.
XXXVII. Hieme ea, qua haec Romae gesta sunt,ad Cn. Manlium, consulem primum, deinde pro con-