L r b. XXXVIII. Ca p. 34-36. [U.C.564.A.C. i88.J 409
Fulvius, quia iam in exitu annus erat, comitiorumcausa profectus Romam, creavit consules M. Vale-rium Mesallain et C. Livium Salinatorem, quum M.Aemilium Lepidum inimicum, eo quoque anno peten-tem, deiecisset. Praetores inde creati Q. MarciusPhilippus, M. Claudius Marcellus, C. Stertinius, C.Atinius, P. Claudius Pulcher, L. Manlius Acidinus.Comitiis perfectis, consulem M. Fulvium in provin-ciam ad exercitum redire placuit; eique et collegaeCn. Manlio imperium in annum prorogatum est. Eoanno in aedem Herculis signum dei ipsius ex decem-virorum responso, et seiuges in Capitolio aurati a P.Cornelio positi. Consulem dedisse inscriptum est.Et duodecim clipea aurata ab aedilibus curulibus, P.Claudio Pulchro et Ser. Sulpicio Galba, sunt positaex pecunia, qua frumentarios ob annonam compres-sam damnarunt. Et aedilis plebis Q. Fulvius Flaccusduo signa aurata, uno reo damnato, (nam separatimaccusaverant) posuit. Collega eius A. Caecilius ne-minem condemnavit. Ludi Romani ter, plebeii quin-quies toti instaurati. M. Valerius Messalla inde etC. Livius Salinator consulatum Idibus Martiis quuminissent, de republica, deque provinciis et exercitibussenatum consuluerunt. De Aetolia et Asia nihil mu-tatum est. Consulibus, alteri Pisae cum Liguribus,alteri Gallia prov incia decreta est. Comparare interse, aut sortiri iussi, et novos exercitus, binas legio-nes, scribere, et ut sociis Latini nominis quina denamillia peditum imperarent,et mille et ducentos equi-tes. Messallae Ligures, Salinatori obtigit Gallia.Praetores inde sortiti sunt. M. Claudio urbana, P.Claudio peregrina iurisdictio evenit. Q. Marcius Si-ciliam , C. Stertinius Sardiniam, L. Manlius Hispa-niam citeriorem, C. Atinius ulteriorem est sortitus.
XXXVI. De exercitibus ita placuit: e Gallia le-giones, quae sub C. Laelio fuerant ad M. Tucciuni