408 T. LIVII [U. C. 565. A. C. 189 .]
hensi, a quibus praetor vim arcuerat,non quia salvosvellet, sed quia perire causa indicta nolebat, obiectimultitudini iratae, quum aversis auribus pauca locu-ti essent, damnati omnes, et traditi sunt ad suppli-cium.
XXXIV. Hoc metu iniecto, Lacedaemoniis impe-ratum primum,ut muros diruerent: deinde,ut omnesexterni auxiliares, qui mercede apud tyrannos mili-tassent, terra Laconica excederent: tum, uti, quaeservitia tyranni liberassent, (ea magna multitudoerat) ante diem certam abirent; qui ibi mansissent,eos prehendendi, vendendi, abducendiAchaeis ius es-set. Lycurgi leges moresque abrogarent: Achaeorumassuescerent legibus institutisque : ita unius eos cor-poris fore, et de omnibus rebus facilius consensuros.Nihil obedicntius fecerunt, quam ut muros dirue-rent: nec aegrius passi sunt, quam exsules reduci.Decretum Tegeae in concilio communi Achaeorumde restituendis iis factum est: et, mentione illata,externos auxiliares dimissos, et Lacedaemoniis ascri-ptos (ita enim vocabant, qui a tyrannis liberati erant)urbe excessisse, in agros dilapsos; priusquam dimit-teretur exercitus, ire praetorem cum expeditis, etcomprehendere id genus hominum, et vendere iurepraedae placuit. Multi comprehensi venierunt. Por-ticus ex ea pecunia Megalopoli permissu Achaeorumrefecta est, quam Lacedaemonii diruerant. Et agerBelbinates, quem iniuria tyranni Lacedaemoniorumpossederant, restitutus eidem civitati, ex decreto ve-tere Achaeorum, quod factum erat, Philippo Amyntaefilio regnante. Per haec velut enervata civitas La-cedaemoniorum diu Achaeis obnoxia fuit. Nulla ta-men res tanto erat damno, quam disciplina Lycurgi,cui per septingentos annos assueverant, sublata.
XXXV. A concilio , ubi apud consulem interAchaeos Lacedaemoniosque disceptatum est, M,