Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
169
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXIV. Cap. 23-25. [U.C.557. A.C. j 9 5.] 169

in tut ela Argi sunt, ut illa civitas inter tyrannum La-cedaemonium et latrones Aetolos praemium sit posita,in eo discrimine, ut miserius a vobis recipiatur, quamab illo capta est. Mare interieclum ab istis praedo-nibus non tuetur nos, T. Quincti. Quid, si in mediaPeloponneso arcem sibi fecerint, futurum nobis est?Linguam lanium Graecorum habent, sicut speciemhominum. Moribus ritibusque efferatioribus, quamulli barbari, imo quam immanes belluae, vivunt. Ita-que vos rogamus, Romani, ut et ab Nabide Argos re-cuperetis, et ita res Graeciae constituatis, ut ab latro-cinio quoque Aetolorum satis pacata haec relinquatis.Romanus, cunctis undique increpantibus Aetolos, re-sponsurum se fuisse iis, dixit, nisi ita infensos omnesin eos videret, ut sedandi potius, quam irritandi, es-sent. Contentum itaque opinione ea, quae de RomanisAetolisque esset, referre se, dixit, quid de Nabidis bel-lo placeret, ?iisi redderet Achaeis Argos? Quum omnesbellum decressent; auxilia ut pro viribus suis quae-que civitates mitterent, est hortatus. Ad Aetolos le-gatum etiam misit: magis ut nudaret animos, idquod evenit, quam spe impetrari posse.

XXV. Tribunis militum, ut exercitum ab Klatiaarcesserent, imperavit. Per eosdem dies et Antiochilegatis, de societate agentibus, respondit, Nihil se,absentibus decem legalis, sententiae habere. Romameundum ad senatum iis esse. Ipse copias adductasab Elatia ducere Argos pergit; atque ei circa Cleo-nas Aristaenus praetor, cum decem millibus Achaeo-rum, equitibus mille, occurrit: et haud procul inde,iunctis exercitibus, posuerunt castra. Postero diein campum Argivorum descenderunt,et quattuor fer-me millia ab Argis locum castris capiunt. Praefe-ctus praesidio Laconum erat Pythagoras, gener idemtyranni, et uxoris eius frater: qui sub adventum Ro-manorum et utrasque arces, (nam duas habent Argi)