170
T. LIVII [U. C. 55 7 . A. C. i 9 5.]
et loca alia, quae aut opportuna, aut suspecta erant,validis praesidiis firmavit. Sed inter agenda haecpavorem iniectum adventu Romanorum dissimularehaudquaquam poterat: et ad externum terrorem in-testina etiam seditio accessit. Damocles erat Argi-vus, adolescens maioris animi, quam consilii: quiprimo, iureiurando interposito, de praesidio expel-lendo cum idoneis collocutus, dum vires adiicereconiurationi studet, incautior fidei aestimator fuit.Colloquentem eum cum suis satelles a praefecto mis-sus quum arcesseret,sensit proditum consilium esse;hortatusque coniuratos, qui aderant, ut potius, quamextorti morerentur, arma secum caperent: atque itacum paucis in forum ire pergit, clamitans, ut, quisalvam rempuhlicam vellent, auctorem et ducem selibertatis sequerentur. Haud sane movit quemquam,quia nihil usquam spei propinquae, nedum satis firmipraesidii, cernebant. Haec vociferantem eum Lace-daemonii, circumventum cum suis, interfecerunt.Comprehensi deinde quidam et alii. Ex iis occisiplures, pauci in custodiam coniecti. Multi proximanocte, funibus per murum demissi, ad Romanos trans-fugerunt.
XXVI. Quinctius, affirmantibus iis, si ad portasRomanus exercitus fuisset, non sine effectu futurumeum motum fuisse, et, si propius castra admoveren-tur, non quieturos Argivos, misit expeditos peditesequitesque, qui circa Cylarabin (gymnasium id estminus trecentos passus ab urbe) cum erumpentibusa porta Lacedaemoniis proelium commiserunt, atqueeos haud magno certamine compulerunt in urbem,et castra eo ipso loco, ubi pugnatum erat, imperatorRomanus posuit. Diem inde unum in speculis fuit,si quid novi motus oriretur. Postquam oppressammetu civitatem vadit, advocat concilium de oppu-gnandis Argis. Omnium principum Graeciae, prae-