108
T. LIVII [II. C. 55 7 . A. C. i 9 5.]
exemplum, nec periculum movet, ne serpat latius con-tagio eius mali; nos aequi bonique facimus. Deliaere vos consulo, staturus eo, quod plures censueritis.
XXIII. Post orationem Romani imperatoris, per-censeri aliorum sententiae coeptae sunt. Quum le-gatus Atheniensium, quantum poterat gratiis agen-dis, Romanorum in Graeciam merita extulisset, im-ploratos auxilium, adversus Philippum tulisse opem;non rogatos, ultro adversus tyrannum Nabin offerreauxilium; indignatusque esset, liaec tanta meritasermonibus tamen aliquorum carpi, futura calumni-antium; quum fateri potius praeteritorum gratiamdeberent; apparebat incessi Aetolos. Igitur Alexan-der princeps gentis, invectus primum in Athenienses,libertatis quondam duces et auctores, assentationispropriae gratia communem causam prodentes; que-stus deinde, Achaeos, Philippo quotidam milites, po-stremum ab inclinata eius fortuna transfugas, et Co-rinthum recepisse, et id agere, ut Argos habeant: Ae-tolos, primos hostes Philippi, semper socios Romano-rum, pactos in foedere suas urbes agrosque fore devi-cto Philippo, fraudari Echino et Pharsalo; insimu-lavit fraudis Romanos, quod, vano titulo libertatisostentato, Chalcidem et Demetriadem praesidiis tene-rent; quiPliilippo, cunctanti deducere inde praesidia,obiicere semper soliti sint, nunquam, donec De-metrias, Chalcisque, et Corinthus tenerentur, li-beram Graeciam fore: postremo, quia remanendiin Graecia relinendique exercitus Argos et Nabincausam facerent. Deportarent legiones in Italiam.Aetolos polliceri, aut conditionibus et voluntate suaNabin praesidium Argis deducturum, aut vi atque ar-mis coacturus in potestate consentientis Graeciae esse.
XXIV. Hac vaniloquentia primum Aristaenumpraetorem Achaeorum excitavit. Ne istuc, inquit,lupiter Optimus Maximus sirit,Iunoque Regina, cuius