Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
19
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXI. Cap. 18.19. [U.C. 55a. A. C. 200 .] 19

Aetas, inquit, et forma, et super omnia Romanum no-men te ferociorem facit. Ego autem primum velim,vos foederum memores servare tnecum pacem. Si bellolacessieritis,mihi quoque in animo est facere . ut re-gnumMacedonum nomenque,haud minus quamRoma-num, nobile bello sentiatis. Ita dimisso legato, Phi-lippus, auro argentoque, quae coacervata erant, ac-cepto, hominum praedam omnem amisit. Tanta enimrabies multitudinem invasit, ut repente proditos rati,qui pugnantes mortem occubuissent, periuriumquealius alii exprobrantes, et sacerdotibus maxime, qui,quos ad mortem devovissent, eorum deditionem vi-vorum hosti fecissent, repente omnes ad caedem con-iugum liberorumque discurrerent, seque ipsiper om-nes vias leti interficerent. Obstupefactus eo furorerex, suppressit impetum militum, et, triduum se admoriendum Abydenis dare, dixit. Quo spatio plurafacinora in se victi ediderunt, quam infesti edidissentvictores: nec, nisi quem vincula aut alia necessitasmori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit.Philippus, imposito Abydi praesidio, in regnum red-iit. Quum, velut Sagunti excidium Hannibali, sicPhilippo Abydenorum clades ad Romanum bellumanimos fecisset, nuntii occurrerunt, consulem iam inEpiro esse, et Apolloniam terrestres copias, navalesCorcyram in hiberna deduxisse.

XIX. Inter haec legatis, qui in Africam missierant de Hamilcare Gallici exercitus duce, respon-sum a Carthaginiensibus est, nihil ultra se facereposse, quam ut exsilio eum multarent, bonaque eiuspublicarent. Perfugas et fugitivos, quos inquirendovestigare potuerint, reddidisse; et de ea re missuroslegatos Romam, qui senatui satisfacerent. Ducentamillia modium tritici Romam, ducenta ad exercitumin Macedoniam miserunt. Inde in Numidiam ad regem profecti legati. Dona data Masinissae, mau

15 2