Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
18
Einzelbild herunterladen
 

IS

JT. LIVII [U. C. 552. A. C. 200.] j

dere cum singulis vestimentis. Quibus quum Philip- Fpus nihil pacati, nisi omnia permittentibus, respon-disset; adeo renuntiata haec legatio ah indignationesimul ac desperatione iram accendit, ut, ad Sagunti-nam rabiem versi, matronas omnes in templo Dia- lnae, pueros ingenuos, virginesque, infantes etiamcum suis nutricibus, in gymnasium includi iuberent:aurum et argentum in forum deferri, vestem pretio-sam in naves Rhodiam Cyzicenamque, quae in portuerant, congeri, sacerdotes victimasque adduci, et al-taria in medio poni. Ibi delecti primum, qui, ubicaesam aciem suorum, pro diruto muro pugnantem,vidissent, extemplo coniuges liberosque interfice-rent; aurum, argentum, vestemque, quae in navibusesset, in mare deiicerent; tectis publicis privatisque.quam plurimis locis possent, ignes subiicerent; et, idse facinus perpetraturos, praeeuntibus exsecrabile )carmen sacerdotibus, iureiurando adacti: tum mili-taris aetas iurare , neminem vivum , nisi victorem,acie excessurum. Hi, memores deorum, adeo perti-naciter pugnaverunt, ut, quum nox proelium direm-ptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugnaabstiterit. Principes, quibus atrocior pars facinorisdelegata erat, quum paucos et confectos vulneribusac lassitudine superesse proelio cernerent, luce pri-ma sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Phi-lippo mittunt. )

XVIII. Ante deditionem ex iis legatis Romanis,qui Alexandriam missi erant,M. Aemilius trium con-sensu minimus natu, audita obsidione Abydenorum,ad Philippum venit. Qui, questus Attalo Rhodiisquearma illata, et quod tum maxime Abydum oppugna-ret, quum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello la-cessitum diceret; jft lum Abydeni quoque, inquit, ultrolibi intulerunt arma ? Insueto vera audire ferociororatio visa est, quam quae habenda apud regem esset