L i st. XXXVIII. C a p. 52.53. [U.C. 565. A. C. 187 .] 431
mittere non audeamus: tribuni plebis, appellati abL. Scipione, ita decreverunt, Si morbi causa excusare-tur, sibi placere, accipi eam causam, diemque a colle-gis prodici. Tribunus plebis 1 eo tempore Ti. Sempro-nius Gracchus erat, cui inimicitiae cum P. Scipioneintercedebant. Is, quum vetuisset nomen suum de-creto collegarum ascribi, tristioremque omnes sen-tentiam exspectarent, ita decrevit: Quum L. Scipioexcuset morbum esse causae fratri, satis id sibi videri.Se P. Scipionem, priusquam liomam redisset, accu-sari non passurum: tum quoque, si se appellet, auxi-lio ei futurum, ne causam dicat. Ad id fastigium re-bus gestis, honoribus populi Romani, P. Scipionemdeorum hominumque consensu pervenisse, ut sub Ro-stris reum stare, et praebere aures adolescentium con-viciis, populo Romano magis deforme, quam ipsi, sit.
LUI. Adiecit decreto indignationem : Sub pedi-bus vestris stabit, tribuni, domitor ille Africae, Sci-pio? Ideo quattuor nobilissimos duces Poenorum inHispania, quattuor exercitus fudit fugavit que: ideoSyphacem cepit, Hannibalem devicit, Carthaginemvectigalem nobis fecit, Antiochum (recepit enim fra-trem consortem huius gloriae L. Scipio) ultra Isauriiuga emovit, ut duobus Petilliis succumberet, vos deP. Africano palmam peteretis? Nullisne meritis suis,nullis vestris honoribus unquam in arcem lutam etvelut sanctam clari viri pervenient: ubi, si non vene-rabilis, inviolata saltem senectus eorum considat?Movit et decretum, et adiecta oratio non ceteros mo-do, sed ipsos etiam accusatores: et, deliberaturos se,quid sui iuris et officii esset, dixerunt. Senatus dein-de, concilio plebis dimisso, haberi est coeptus. Ibigratiae ingentes ab universo ordine, praecipue a con-sularibus senioribusque, Ti. Graccho actae sunt,quod rempublicam privatis simultatibus potioremhabuisset: et Petillii vexati sunt probris, quod splen-