432
T. LIVII [U. C. 565. A. C. 187.] _
dere aliena invidia voluissent, et spolia ex Africani |triumpho peterent. Silentium deinde de Africanofuit. Vitam Literni egit sine desiderio urbis. Mo-rienteni rure eo ipso Iodo sepeliri se iussisse ferunt,monumentumque ibi aedificari, ne funus sibi in in-grata patria fieret. A’ir memorabilis: bellicis tamen,quam pacis, artibus memorabilior prima pars vitae,quam postrema, fuit: quia in iuventa bella assiduegesta; cum senecta res quoque defloruere, nec prae- Ibita est materia ingenio. Quid ad primum consula- 1tum secundus, etiamsi censuram adiicias? quid Asia- 1tica legatio, et valetudine adversa inutilis, et filiicasu deformata, et post reditum necessitate aut sub-eundi iudicii, aut simul cum patria deserendi? Pu- 1nici tamen belli perpetrati, quo nullum neque maius |neque periculosius Komani gessere, unus praecipuamgloriam tulit.
LIV. Morte Africani crevere inimicorum animi:quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui vivo quo-que eo allatrare eius magnitudinem solitus erat, llocauctore existimantur Petillii et, vivo Africano, remingressi, et, mortuo, rogationem promulgasse. Fuitautem rogatio talis: Velitis, iubealis, quaeratur, quaepecunia capta , ablata, coacta ab rege Antiocho est,quique sub eius imperio fuerunt; quod eius in publi-cum relatum non est; uti de ea re Ser. Sulpicius prae- 'tor urbanus ad senatum referat? quem eam rem velitsenatus quaerere de iis,qui praetores nunc sunt? Huicrogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant: se-natum quaerere de pecunia non relata in publicum,ita ut antea semper factum esset, aequum censebant.Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionumaccusabant. L. Furius Purpureo consularis, qui indecem legatis in Asia fuerat, latius rogandum cense-bat:-'non quae ab Antiocho modo pecuniae captaeforent, sed quae ab aliis regibus gentibusque, Cn