430
T. LIVII [U. C. 5G5. A. C. 187.J
leislis, ego vestros honores rebus gerendis praecessi.Ab Rostris in Capitolium ascendit. Simul se uni-versa concio avertit, et secuta Scipionem est: adeo,ut postremo scribae viatoresque tribunos relinque-rent, nec cum iis, praeter servilem comitatum etpraeconem, qui reum ex Rostris citabat, quisquamesset. Scipio non in Capitolio modo, sed per totamurbem omnia templa deum cum populo Romano cir-cumiit. Celebratior is prope dies favore hominumet aestimatione verae magnitudinis eius fuit, quamquo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensi-bus urbem est invectus.
L1I. Hic speciosus ultimus dies P. Scipioni illu-xit. Post quem quum invidiam et certamina cum tri-bunis prospiceret, die longiore prodicta, in Literni-num concessit; certo consilio, ne ad causam dicen-dam adesset. Maior animus et natura erat, ac ma-iori fortunae assuetus, quam ut reus esse sciret, etsummittere se in humilitatem causam dicentium. Chidies venit, citarique absens est coeptus, L. Scipiomorbum causae esse, cur abesset, excusabat. Quamexcusationem quum tribuni, qui diem dixerant, nonacciperent, et ab eadem superbia non venire ad cau-sam dicendam arguerent, qua iudicium et tribunosplebis et concionem reliquisset; et, quibus ius de sedicendae sententiae et libertatem ademisset, his co-mitatus, velut captos trahens, triumphum de populoRomano egisset, secessionemque eo dic in Capito-lium a tribunis plebis fecisset: Habetis ergo temeri-tatis illius mercedem. Quo duce et auctore nos reluquistis, ab eo ipsi relicti estis: et tantum animorumin dies nobis decrescit, ut, ad quem ante annos septen-decim, exercitum et classem habentem, tribunos plebisaedilemque mittere in Siciliam ausi sumus, qui pre-henderent eum, et Romam reducerent, ad eum priva-tum ex villa sua extrahendum, ad causam dicendam,