Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
429
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXVIII. C a p. 50.51. pl. C. 555. A. C. i8 7 .J 429:-- ..

aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non iagloriam, referebantur.

LI. Tribuni plebis vetera luxuriae crimina Syra-cusanorum hibernorum, et Locris Pleminianum tu-multum, quum ad fidem praesentium criminum retu-lissent; suspicionibus magis, quam argumentis, pe-^ cuniae captae reum accusarunt. Filium captum sinepretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem,tanquam in eius unius manu pax Romana bellumqueesset, ab Antiocho cultum. Dictatorem eum consuli,non legatum, in provincia fuisse; nec ad aliam rem eoprofectum, quam ut id,quod Hispaniae, Galliae, Sici-liae, Africae iam pridem persuasum esset, hoc Graeciae Asiaeque et omnibus ai orientem versis regibusgentibusque appareret; tinum hominem caput colu-menque imperii Romani esse : sub umbra Scipionis ci-f vitatem dominam orbis terrarum latere, nutum eiuspro decretis Patrum, pro populi iussis esse. Infamiaintactum invidia, qua possunt, urgent. _Orationibusin noctem perductis, prodicta dies est. tjJbi ea venit,tribuni in Rostris prima luce consederunt. Citatusreus magno agmine amicorum clientiumque per me-diam concionem ad Ro3tra subiit: silentioque facto,Hoc, inquit, die, tribuni plebis, vosque Quirites, cumHannibale et Carthaginiensibus signis collutis in Afri-ca bene ac feliciter pugnavi. Itaque, quum hodie li-) tibus et iurgiis supersederi aequum sit, ego hinc ex-' templo in Capitolium ad Iovem Optimum Maximumlunonemque et Minervam ceterosque deos, qui Capilolio atque arci praesident, salutandos ibo: hisquegratias agam, quod mihi et hoc ipso die, et saepe alias,i egregie reipublicae gerendae mentem facultalemquedederunt. Vestrum quoque quibus commodum est, itemecum, Quirites, et orale deos, ut mei similes princi-" pes habeatis. Ita, si ab annis septendecim ad senectu-tem semper vos aetatem meam honoribus vestris an -