428
T; LIVII [U. C. 565. A. C. i8 7 .J
sent, ni altercationem in serum perduxissent. Dimit-titur senatus in ea opinione, ut negaturus triumphumfuisse videretur. Postero die et cognati amiciqueCn. Manlii summis opibus annisi sunt, et auctoritasseniorum valuit, negantium, exemplum proditum me-moriae esse, ut imperator, qui, perduellibus devictis,confecta provincia, exercitum reportasset,sine curruet laurea, privatus inhonoratusque, urbem iniret.Hic pudor malignitatem vicit, triumphumque fre-quentes decreverunt. Oppressit deinde mentionemmemoriamque omnem contentionis huius maius etcum maiore et clariore viro certamen ortum. P. Sci-pioni Africano, ut Valerius Antias auctor est, duoQ. Petillii diem dixerunt. Id, prout cuiusque inge-nium erat, interpretabantur. Alii non tribunos ple-bis, sed universam civitatem, quae id pati posset, in-cusabant. Duas maximas orbis terrarum urbes in-gratas uno prope tempore in principes inventas: Ro-mam ingratiorem; si quidem victa Carthago viciumHannibalem in exsilium expulisset; Roma victrix vi-ctorem Africanum expellat. Alii, Neminem unum ci-vem tantum eminere debere,ut legibus interrogari nonpossit: nihil tam aequandae libertatis esse, quam po-ientissimum quemque posse dicere causam. Quid au-tem tuto cuiquam, nedum summam rempublicam, per-mitti, si ratio non sit reddenda? qui ius aequum patinon possit, in eum vim haud iniuslam esse. Haec agi-tata sermonibus, donec dies dicendae causae venit:nec alius antea quisquam, nec ille ipse Scipio consulcensorve maiore omnis generis hominum frequentia,quam reus illo die, in forum est deductus, lussusdicere causam, sine ulla criminum mentione oratio-nem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exor-sus, ut satis constaret, neminem unquam neque me-lius, neque verius laudatum esse. Dicebantur enimab eodem animo ingenioque, a quo gesta erant: et