Lib. XXXVIII. Ca p. 41. [U.C.564. A. C. 188 .] 417
nihil silvestre circa est, ne latebras quidem ad insi-diandum praebent. IIuc ad eandem spem praedaeThrausi (gens et ipsa Thracum) convenere: sed, quianudae valles, procul ut conspicerentur angustias ob-sidentes, efficiebant, minus terroris tumultusque fuitapud Romanos: quippe etsi iniquo loco, proelio ta-i men iusto , acie aperta, collatis signis dimicandum■ erat. Conferti subeuntes cum clamore, impetu facto,primum expulere loco hostes; deinde avertere. Fugainde caedesque, suis ipsos impedientibus angustiis,fieri coepta est. Romani victores ad vicum Maroni-tarum (Saren appellant) posuerunt castra. Posterodie patenti itinere Priaticus campus eos excepit; tri-duumque ibi, frumentum accipientes, manserunt,partim ex agris Maronitarum , conferentibus ipsis,partim ex navibus suis, quae cum omnis generis com-| meatu sequebantur. Ab stativis diei via Apolloniamfuit. Hinc per Abderitarum agrum Neapolim per-ventum est. Hoc omne per Graecorum colonias pa-catum iter fuit. Reliquum inde per medios Thracas,dies noctesque, etsi non infestum, suspectum tamen,donec in Macedoniam pervenerunt. Mitiores Thracasidem exercitus, quum a Scipione eadem via ducere-tur, habufirat, nullam ob aliam causam, quam quodpraedae minus, quod peteretur, fuerat. Quanquamtum quoque Claudius auctor est,ad quindecim millia'Thracum, praecedenti ad exploranda loca agmen' Mutini Numidae occurrisse: quadringentos equitesfuisse Numidas, paucos elephantos. Mutinis filiumper medios hostes cum centum quinquaginta delectisequitibus perrupisse: eundem mox, quum iam Muti-nes, in medio elephantis collocatis, in cornua equiti-bus dispositis, manum cum boste conseruisset, terro-rem ab tergo praebuisse: atque inde turbatos eque-stri velut procella hostes ad peditum agmen non ac-cessisse. Cn. Manlius per Macedoniam in Thessa-T. Liv. Tom. IV D *1