418 T. LIVII [U. C. 564. A. C. 188 .]
stremos nondum appropinquantes, impedimenta etsarcinas invadunt: caesisquc custodibus, partim ea,quae in plaustris erant, diripere, partim sub oneribusiumenta abstrahere. Unde postquam clamor primumad eos, qui,iam ingressi saltum, sequebantur, deindeetiam ad primum agmen est perlatus, utrimque inmedium concurritur, et inordinatum simul pluribuslocis proelium conseritur. Thracas praeda ipsa im-peditos oneribus, et plerosque, ut ad rapiendum ma-nus vacuas haberent, inermes, ad caedem praebet;Romanos iniquitas locorum, barbaris per calles ne-tos occursantibus, et latentibus interdum per cavasvalles, prodebat. Ipsa etiam onera plaustraque, utfors tulit, bis aut illis incommode obiecta, pugnanti-bus impedimento sunt: alibi praedo, alibi praedaevindex cadit. Prout locus iniquus aequusve his autillis, prout animus pugnantium est, prout numerus,(alii enim pluribus, quam ipsi erant, alii paucioribus,occurrerant) varia pugnae fortuna est. Multi utrim-que cadunt, lam nox appetebat, quum proelio exce-dunt Thraces, non fuga vulnerum aut mortis, sedquia satis praedae habebant.
XLI. Romanorum primum agmen extra saltumcirca templum Bendidium castra loco aperto posuit:pars altera ad custodiam impedimentorum medio insaltu, duplici circumdata vallo, mansit. Postero die,prius explorato saltu, quam moverent, primis se con-iungunt. In eo proelio, quum et impedimentorumpars et calonum, et milites aliquot, quum passim totoprope saltu pugnaretur, cecidissent, plurimum Q.Minucii Thermi morte damni est acceptum, fortis acstrenui viri. Eo die ad Hebrum flumen perventumest. Inde Aeniorum fines praeter Apollinis, Zeryn-thium quem vocant incolae, templum superant. Aliaeangustiae circa Tempvra excipiunt, (hoc loco nomenest; nec minus confragosae, quam priores: sed, quia