Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
415
Einzelbild herunterladen
 

Lm. XXXVIII. Cap. 39.40. [U.C.5G4. A.C. 188 .] 415

caoiiium, et Milyada, et Lydiam, et nominatim urbesTralles, atque Ephesum, et Telmissum. De Pam-phylia disceptatum inter Eumenem et Antiochi lega-tos quum esset, quia pars eius citra, pars ultra Tau-rum est; integra res ad senatum reiicitur.

XL. His foederibus decretisque datis, Manlius,cum decem legatis omnique exercitu ad Hellespon-tum profectus, evocatis eo regulis Gallorum, leges,quibus pacem cum Eumene servarent, dixit; denun-tiavitque, ut morem vagandi cum armis finirent,agrorumque suorum terminis se continerent. Con-tractis deinde ex omni ora navibus,etEumenis etiamclasse per Athenaeum fratrem regis ab Elaea addu-cta, copias omnes in Europam traiecit. Inde, perChersonesum modicis itineribus grave praeda omnisgeneris agmen trahens, Lysimachiae stativa habuit;ut quam maxime recentibus et integris iumentisThraciam, per quam iter vulgo horrebant,ingredere-tur. Quo profectus est ab Lysimachia die, ad amnem,Melana quem vocant, inde postero die Cypsela per-venit. A Cypselis via decem millium fere silvestris,angusta, confragosa excipiebat. Propter cuius diffi-cultatem itineris in duas partes divisus exercitus: etpraecedere una iussa, altera magno intervallo cogereagmen, media impedimenta interposuit: plaustracum pecunia publica erant, pretiosaque alia praeda.Itaque, quum per saltum iret, Thracum decem haudamplius millia ex quattuor populis, Astii, et Caeni,et Maduateni, et Coreli, ad ipsas angustias viam cir-cumsederunt. Opinio erat, non sine Philippi regisMacedonum fraude id factum: cum scisse, non alia,quam per Thraciam, redituros llomanos, et quantampecuniam secum portarent. I 11 primo agmine impe-rator erat, sollicitus propter iniquitatem locorum.Thraces nihil se moverunt, donec armati transirent.Postquam primos superasse angustius viderunt, po-