Lik. XXXVIII. Caf. 21. [XI.C.563.A. C. ] 89 .] 395
rmn parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gal-los. Nec iam tela alia habebant, praeter gladios:quorum, quum manum hostis non consereret, nul-lus usus erat. Saxis, nec modicis, ut quae non prae-parassent, sed quod cuique temere trepidanti ad ma-num venisset, ut insueti, nec arte nec viribus adiu-vantes ictum, utebantur. Sagittis, glande, iaculisincauti ab omni parte configebantur: nec, quid age-rent, ira et pavore occaecatis animis, cernebant: eterant deprehensi genere pugnae, in quod minimeapti sunt. Nam quemadmodum cominus, ubi in vi-cem pati et inferre vulnera licet, accendit ira animoseorum; ita, ubi ex occulto et procul levibus telisvulnerantur, nec, quo ruant caeco impetu, habent,velut ferae transfixae in suos temere incurrunt. De-tegebat vulnera eorum , quod nudi pugnant, et suntfusa et candida corpora, ut quae nunquam, nisi inpugna, nudentur: ita et plus sanguinis c multa carnefundebatur, et foediores patebant plagae, et candorcorporum magis sanguine atro maculabatur. Sednon tam patentibus plagis moventur: interdum in-secta cute, ubi latior, quam altior, plaga est, etiamgloriosius se pugnare putant. lidem, quum aculeussagittae aut glandis, abditae introrsus, tenui vulnerein speciem urit, et scrutantes, qua evellant, telumnon sequitur; tum, in rabiem et pudorem tam parvaeperimentis pestis versi, prosternunt corpora humi,sicut passim procumberent. Alii, ruentes in hostem,undique configebantur: et, quum cominus venerant,gladiis a velitibus trucidabantur. Ilie miles tripe-dalem parmam habet, et in dextra hastas, quibuseminus utitur. Gladio Hispaniensi est cinctus: quodsi pede collato pugnandum est, translatis in laevamhastis, stringit gladium. Pauci supererant iam Gal-lorum. Qui, postquam ab levi armatura superatosse viderunt, et instare legionum signa, effusa fuga