396
T. LIVII [U. C. 563. A. C. 189 .)
castra repetunt, pavoris et tumultus iam plena: utubi feminae, puerique, et alia imbellis turba per-mixta esset. Romanos victores deserti fuga hostiumacceperunt tumuli.
XX.11. Sub idem tempus L. Manlius et C. Helvius,quum, quoad viam colles obliqui dederunt, escendis-.sent, postquam ad invia ventum est, flexere iter inpartem montis, quae una habebat iter; et sequi con-sulis agmen, modico uterque intervallo, velut ex com-posito, coeperunt: quod primo optimum factu fuis-set, in id necessitate ipsa compulsi. Subsidia enimin talibus iniquitatibus locorum maximo saepe usuifuerunt: ut, primis forte deturbatis, secundi et te-gant pulsos, et integri pugnam excipiant. Consul,postquam ad tumulos, ab levi armatura captos, pri-ina signa legionum pervenerunt, respirare et con-quiescere paullisper militem iubet; simul strata pertumulos corpora Gallorum ostentat: et, quum levisarmatura tale proelium ediderit, quid ab legionibus,quid ab iustis armis, quid ab animis fortissimorummilitum exspectari? Castra illis capienda esse, inquae compulsus ab levi armatura hostis trepidet.Praecedere tamen iubet levem armaturam: quae,quum staret agmen, colligendis per tumulos telis, utmissilia sufficerent, haud segne id ipsum tempusconsumpserat. Iam castris appropinquabant: et Gal-li, ne parum se munimenta sua tegerent, armati provallo constiterant. Obruti deinde omni genere telo-rum, quum, quo plures ac densiores erant, eo minusvani quicquam intercideret.teli, intra vallum mo-mento temporis compelluntur, stationibus tantumfirmis ad ipsos aditus portarum relictis. In multitu-dinem, compulsam in castra, vis ingens missiliumtelorum coniiciebatur: et, vulnerari multos, cla-mor, permixtus mulierum atque puerorum plorati-bus, siguificabat. In eos, qui portas stationibus suis