Lib. XXXVIII. Cap. 10.20. [U.C.563. A.C. 189 .] 393
gaba dicatur, petisse. Trocmos, coniugibus ac liberisapud Tectosagos depositis, armatorum agmine To-listoboiis statuisse auxilium ferre. Erant autem tunctrium populorum reguli Ortiagon, etComboIomarus,et Gaulotus. lis haec maxime belli ratio sumendifuerat, quod, quum montes editissimos eius regionistenerent, convectis omnibus, quae ad usum quamvislongi temporis suificerent, taedio se fatigaturos ho-stem censebant. Nam neque ausuros per tam arduaatque iniqua loca subire eos: et, si conarentur, velparva manu prohiberi ac deturbari posse: nec quie-tos, in radicibus gelidorum montium sedentes, frigusaut inopiam laturos. Et quum ipsa altitudo locorumeos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta ver-ticibus iis, quos insederant, circumiecere. Minimaapparatus missilium telorum cura fuit, quod saxaatfatim praebituram asperitatem ipsam locorumcredebant.
XX. Consul, quia non cominus pugnam, sed procullocis oppugnandis, futuram praeceperat animo, in-gentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagitta-rum, glandisque, et modicorum, qui funda mitti pos-sent, lapidum paraverat: instructusque missiliumapparatu ad Olympum montem ducit, et a quinquoferme millibus locat castra. Postero die cum qua-dringentis equitibus et Attalo progressum eum, adnaturam montis situmque Gallicorum castrorum vi-sendum, equites hostium, duplex numerus, effusi ecastris in fugam averterunt. Occisi quoque paucifugientium, vulnerati plures. Tertio die cum omni-bus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostiumextra munimenta processit, tuto circumvectus mon-tem, animadvertit, meridiana regione terrenos etplacide acclivos ad quendam finem colles esse, adseptentrionem arduas et rectas prope rupes; atque,omnibus ferme aliis inviis, itinera tria esse: unum