Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
392
Einzelbild herunterladen
 

302

T. LIVII [U. C. 563.A. C. 189.]

quot fugientes occidit. Inde consul, ut qui iam adhostes perventum cerneret, explorato deinde et cumcura coacto agmine procedebat: et continentibusitineribus quum ad Sangarium flumen pervenisset,pontem, quia vado nusquam transitus erat, facereinstituit. Sangarius, ex Adoreo monte per Phry-giam fluens, miscetur ad Bithyniam Tymbreti fluvio.Inde maior iam geminatis aquis per Bithyniam fer-tur, et in Propontidem sese effundit; non tamen tammagnitudine memorabilis, quam quod piscium acco-lis ingentem vim praebet. Transgressis ponte per-fecto flumen, praeter ripam euntibus Galli MatrisMagnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis,vaticinantes fanatico carmine, deam Romanis viambelii et victoriam dare, imperiumque eius regionis.Accipere se omen quum dixisset consul, castra eoipso loco posuit. Postero die ad Gordium pervenit.Id haud magnum quidem oppidum est, sed plus, quammediterraneum, celebre et frequens emporium. Triamaria pari ferme distantia intervallo habet, Helle-spontum, ad Sinopen, et alterius orae litora, qua Ci-lices maritimi colunt. Multarum magnarumquepraeterea gentium fines contingit, quarum commer-cium in eum maxime locum mutui usus contraxere.Id tum desertum fuga incolarum oppidum, refertumidem copia rerum omnium, invenerunt. Ibi stativahabentibus legati ab Eposognato venerunt, nuntian-tes , Profectum eum ad regulos Gallorum nihil aequiimpetrasse. Ex campestribus vicis agrisque frequentesdemigrare, et cum coniugibus ac liberis, quae ferreatque agere possint, prae se agentes porlantesqueOlympum montem petere, ut inde armis locorumquesitu sese tueantur.

XIX. Certiora postea Oroandensium legati attu-lerunt: Tolistoboiorum civitatem Olympum montemcepisse; diversos Tectosagos alium montem, qui Ma-