Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
385
Einzelbild herunterladen
 

Lib. X XXVIII. C a p. 13.14. [U. C. 563. A. C. 189 .] 385

priusquam Attali auxilia accepissent. Inde ad Gor-diutichos, quod vocant, processum est. Ex eo locoad Tabas tertiis castris perventum. In finibus Pisi-darum posita est urbs, in ea parte, quae vergit adPamphylium mare. Integris viribus regionis eius,l feroces ad bellandum habebat viros. Tum quoque| equites, in agmen Romanum eruptione facta, haud| modice primo impetu turbavere: deinde, ut apparuit,nec numero se, nec virtute pares esse, in urbem com-, pulsi, veniam erroris petebant, dedere urbem parati.Quinque et viginti talenta argenti, et decem milliamedimnum tritici imperata. Ita in deditionem ac-cepti.

XIV. Tertio inde die ad Chaum amnem perven-tum: inde profecti Erizam urbem primo impetu ce-I perunt. Ad Thabusion castellum, imminens flumini| Indo, ventum est; cui fecerat nomen Indus, ab ele-phanto deiectus. Haud procul a Cibyra aberant: neclegatio ulla aMoagete, tyranno civitatis eius, homi-ne ad omnia infido atque importuno, veniebat. Adtentandum eius animum C. Helvium, cum quattuormillibus peditum et quingentis equitibus, consul prae-mittit. Huic agmini, iam fines ingredienti, legati oc-currerunt, nuntiantes, paratum esse tyrannum imperata facere. Orabant, ut pacatus fines iniret, cohi-beretque a populatione agri militem: et coronam1 auream quindecim talentum afferebant. Helvius, in-tegros a populatione agros servaturum pollicitus, iread consulem legatos iussit. Quibus eadem referen-tibus, consul, Neque Romani, inquit, bonae voluntatisullum signum erga nos tyranni habemus: et ipsum ta-lem esse inter omnes constat, ut de poena eius magis,quam de amicitia, nobis cogitandum sit. Perturbatihac voce legati nihil aliud petere, quam ut coronamacciperet; veniendique ad eum potestatem tyranno,et copiam loquendi ac purgandi se, faceret. Permis-T. Liv. Tom. IV. B b

-4