384
T. LIVII [U. C. 563. A. C. i8g.]
gnoque fidos credebat. Consul, collaudato iuvene,cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus, ca-stra posuit, quia vado superari amnis non poterat, etcontrahendae naves erant ad exercitum traiicien-dum. Transgressi Maeandrum ad Hieran Comenpervenerunt.
XIII. Fanum ibi augustum Apollinis et oraculum:sortes versibus haud inconditis dare vates dicunturHinc alteris castris ad Harpasum flumen ventumest: quo legati ab Alabandis venerunt, ut castellum,quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate, autarmis, cogeret iura antiqua pati. Eodem et Athe-naeus, Eumenis et Attali frater, cum Cretensi Leusoet Corrago Macedone venit. Mille pedites mixtarumgentium et trecentos equites secum adduxerunt.Consul, tribuno militum misso cum modica manu,castellum vi captum Alabandensibus reddit. Ipse,nihil via digressus, ad Antiochiam super Maeandrumamnem posuit castra. Huius amnis fontes Celaenisoriuntur. Celaenae urbs caput quondam Phrygiaefuit. Migratum inde haud procul veteribus Celae-nis, novaeque urbi Apameae nomen inditum ab Apa-ma, sorore Seleuci regis. Et Marsyas amnis, haudprocul a Maeandri fontibus oriens, in Maeandrumcadit: famaque ita tenet, Celaenis Marsyam cumApolline tibiarum cantu certasse. Maeander, ex arcesumma Celaenarum ortus, media urbe decurrens, perCaras primum, deinde lonas, in sinum maris editur,qui inter Prienen et Miletum est. Ad Antiochiam incastra consulis Seleucus, Antiochi filius, cx foedereicto cum Scipione, ad frumentum exercitui dandumvenit. Parva disceptatio de Attali auxiliaribus ortaest; quod, Romano tantum militi, partum Antio-chum , ut daretur frumentum, Seleucus dicebat.Discussa ea quoque est constantia consulis, qui di-misso tribuno edixit, ne Romani milites acciperent,