Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
386
Einzelbild herunterladen
 

38G

T. LIVII [IT. C. 563. A.C. 189.]

su consulis postero die in castra tyrannus venit; ve-stitus comitatusque vix ad privati modice locupletishabitum: et oratio fuit summissa et infracta, exte-nuantis opes suas, urbiumque suae ditionis egesta-tem querentis. Erant autem sub eo, praeter Ciby-ram, et Syleum, ct Alimne quae appellatur. Ex his,ut se suosque spoliaret, quinque ct viginti talenta seconfecturum, prope ut diffidens, pollicebatur. Enim-vero, inquit consul, ferri iam ludificatio ista non pot-est. Parum est, non erubuisse absentem , quum perlegatos frustrareris nos: praesens quoque in eademimpudentia perstas. Quinque et viginti talenta tij-rannidem tuam exhaurirent? Quingenta ergo talentanisi triduo numeras, populationem in agris, obsidio-nem in urbe exspecta. Ilac denuntiatione conterri-tus, perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae:ct paullatim illiberali adiectioue, nunc per cavilla-tionem, nunc precibus et simulatis lacrymis, ad cen-tum talenta est perductus. Adiecta decem millia me-dimnum frumenti. Haec omnia intra sex dies exacta.

XV. A Cibyra per agros Sindensium exercitusductus, transgressusque Caularem amnem, posuitcastra. Postero die est praeter Caralitin paludemagmen ductum. Ad Mandropolim manserunt. Indeprogredientibus ad I,agon, proximam urbem, metuincolae fugerunt. Vacuum hominibus, et refertumrerum omnium copia, oppidum diripuerunt. Inde adLysis fluminis fontes, postero die ad Cobulatuinamnem progressi. Termessenses eo tempore Ision-densium arcem, urbe capta, oppugnabant: inclusi,quum alia spes auxilii nulla esset, legatos ad consu-lem, orantes opem, miserunt: Cum coniugibus ac li-beris in arce inclusos se mortem in dies, aut ferro autfame patiendam, exspectare. Volenti consuli causain Pamphyliam devertendi oblata est. Adveniensobsidione Isiondenses exemit. Termesso pacem de-