Liu. XXXVIII. C.ip, 11.12. [C.C.563.A.C. 189 .] 383
argento ai aurum dare mallent, darent, convenit;dum pro argenteis decem aureus unus valeret. Quaeurbes, qui agri, qui homines Aetolorum iuris aliquan-do fuerunt, qui eorum T. Quinctio, Cn. Domitio con-sulibus, poslve eos consules, aut armis subacti, aut vo-luntate, in ditionem populi Romani venerunt, ne quemeorum Aetoli recepisse velint. Oeniadae cum urbeagrisque Acarnanum sunto. His legibus foedus ictumcum Aetolis est.
XII. Eadem non aestate solum, sed etiam iisdemprope diebus, quibus haec a M. Fulvio consule inAetolia gesta sunt, consul alter Cn. Manlius in Gal-lograecia bellum gessit, quod nunc ordiri pergamVere primo Ephesum consul venit, acceptisque co-piis a'L. Scipione, et exercitu lustrato, concionemapud milites habuit: qua, collaudata virtute eorum,quod cum Antiocho uno proelio debellassent, adhor-tatus eos ad novum cum Gallis suscipiendum bellum,qui et auxiliis Antiochum iuvissent, et adeo indomitahaberent ingenia, ut nequicquam Antiochus emotusultra iugaTauri montis esset,nisi frangerentur opesGallorum, de se quoque pauca, nec falsa, nec immo-dica, adiecit. Laeti milites cum frequenti assensuconsulem audiverunt, partem virium Antiochi fuisseGallos credentes; rege superato, nullum momentumin solis per se Gallorum copiis fore. Eumenem haudin tempore abesse (Hornae tunc erat) credere consul,gnarum locorum hominumque, et cuius interessetfrangi Gallorum opes. Attalum igitur fratrem eiusarcessit a Pergamo, hortatusque ad capessendumsecum bellum , pollicentem suam suorumque operamdomum ad comparandum dimittit. Paucos post diesprofecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurritAttalus cum mille peditibus , equitibus ducentis,Athenaeo fratre iusso cum ceteris copiis subsequi,commendata iis custodia Pergami, quos fratri re-