Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
382
Einzelbild herunterladen
 

382

T. LIA'II [U. C. 5G3. A. C. 189 .]

ereptas sibi querens, praesidiaque sua, postremoetiam filium Persea ex Amphilochis pulsum, averte-rat senatum ab audiendis precibus eorum. Rhodiitamen etAthenienses cum silentio auditi sunt. Athe-niensis legatus Leon, Icesiae filius, eloquentia etiamdicitur movisse: qui vulgata similitudine, mari tran-quillo, quod ventis concitaretur, aequiparando mul-titudinem Aetolorum, usus, quum in fide Romanaesocietatis mansissent , insita gentis tranquillitatequiesse eos aiebat: postquam flare ab Asia Thoas etDicaearchus, ab Europa Menestas etDamocrilus coe-pissent; tum illam tempestatem coortam, quae ad An-tiochum eos, sicuti in scopulum, intulisset.

XI. Diu iactati Aetoli, tandem ut conditionespacis convenirent, effecerunt. Fuerunt autem hae:Tmperium maiestatemque populi Romani gens Aetolo-rum conservato sine dolo malo. Ne quem exercitum,qui adversus socios amicosque eorum ducetur, per fi-nes suos transire sinito; neve ulla ope iuvato. Ilosteseosdem habeto, quos populus Romanus, armaque in eosferto, bellumque pariter gerito. Perfugas, fugiti-vos, caplivosque reddito Romanis sociisque; praeter-quam si qui capti, quum domos redissent, iterum captisunt; aut si qui eo tempore ex iis capti sunt, qui tumhostes erant Romanis, quum intra praesidia RomanaAetoli essent. Aliorum qui comparebunl, intra diescentum Corcyraeorum magistratibus sine dolo malotradantur: qui non comparebunt, quando quisque eo-rum primum inventus fuerit, reddantur. Obsidesquadraginta arbitratu consulis Romani dato, ne mi-nores duodecim annorum, neu maiores (quadraginta.Obses ne esto praetor, praefectus equitum, scriba pu-blicus: neu quis, qui ante obses fuerit apud Romanos.Cephallenia extra pacis leges esto. De pecuniae sum-ma, quam penderent, pensionibusque eius, nihil exeo, quod cum consule convenerat, mutatum. Pro