LiB. XXXVIII. Cap. 9.10. [U.C.563. A.C. 18 ».] 381
mitterent se llomanis. Et Aetolos C. Valerius Lae-vini filius, qui cum ea gente primum amicitiam pepi-gerat, consulis frater, matre genitus eadem, egregioadiuvit. Ambracienses, prius pacti, ut Aetolorumauxiliares sine fraude emitterent, aperuerunt portas.Dein Aetoli, ut quingenta Euboica darent talenta;
, ex quibus ducenta praesentia , trecenta per annos sexpensionibus aequis: captivos perfugasque redderentRomanis: urbem ne quam formulae sui iuris face-rent, quae post id tempus, quo T. Quinctius traiecissetin Graeciam, aut vi capta ab Romanis esset, aut vo-luntate in amicitiam venisset: Cephallenia insula utextra ius foederis esset. Ilaec quanquam spe ipsorumaliquanto leviora erant, petentibus Aetolis, ut adconcilium referrent, permissum est. Parva discepta-tio dc urbibus tenuit. Quae quum sui iuris aliquando1 fuissent, avelli velut a corpore suo aegre patieban-tur. Ad unum tamen omnes accipi pacem iusserunt.Ambracienses coronam auream consuli centum etquinquaginta pondo dederunt: signa aenea marmo-reaque et tabulae pictae, quibus ornatior Ambracia,quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceterae regioniscius urbes erant, sublata omnia avectaque. Nihilpraeterea tactum violatum ve.
X. Profectus ab Ambracia consul in mediterraneaAetoliae, ad Argos Amphilochium(viginti duo millia1 ab Ambracia abest) castra posuit. Eo tandem legatiAetoli, mirante consule, quod morarentur, venerunt.Inde, postquam approbasse pacem concilium Aetolo-rum accepit, iussis proficisci Romam ad senatum,permissoque, ut et Rhodii, et Athenienses depreca-tores irent, dato, qui simul cum iis proficisceretur,C. Valerio fratre, ipse in Cephalleniam traiecit.Praeoccupatas aures animosque principum Romaecriminibus Philippi invenerunt; qui, per legatos, perliteras, Dolopas, Amphilochosque, et Athamaniam