3S0
T. LIVII [P. C. 563. A. C. 189.]
nunc immodice poenam iniungi debere. Ad ea consulrespondit: Magis saepe, quam vere unquam, Aetolospacem petere. Imitarentur Antiochum in petendapace, quem in bellum traxissent. Non paucis urbibuseum, de quarum libertate certatum sit, sed omni Asiacis Taurum montem, opimo regno, excessisse. Aetolos,nisi inermes, de pace agentes non auditurum se. Armaillis prius equosque omnes tradendos esse, deinde milletalentum argenti populo Romano dandum: cuius sum-mae dimidium praesens numeraretur, si pacem haberevellent. Ad ea adiecturum etiam in foedus esse, uteosdem, quos populus Romanus, amicos atque hosteshabeant.
IX. Adversus quae legati, et quia gravia erant, etquia suorum animos indomitos ac mutabiles nove-rant, nullo reddito responso, domum regressi sunt,ut etiam atque etiam, quid agendum esset, re inte-gra, praetorem et principes consulerent. Clamore etiurgio excepti, quam diu rem traherent, qualemcun-que pacem referre iussi? quum redirent Ambraciam,Acarnanum insidiis prope viam positis, quibuscumbellum erat, circumventi, Thyrium custodiendi dedu-cuntur. Haec mora iniecta est paci. Quum iamAtheniensium Rhodiorumque legati, qui ad depre-candum pro his venerant, apud consulem essent;Amynander quoque, Athamanum rex, fide accepta,venerat in castra Romana,magis pro Ambracia urbe,ubi maiorem partem temporis exsulaverat,quam proAetolis, sollicitus. Per hos certior factus consul decasu legatorum, adduci eos a Thyrio iussit. Quorumpost adventum agi coeptum est de pace. Amynander,quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Ani-bracienses compelleret ad deditionem. Id quum percolloquia principum, succedens murum, parum pro-ficeret: postremo, consulis permissu ingressus ur-bem, partim consilio, partirn precibus, evicit,ut per-