Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
375
Einzelbild herunterladen
 

LiB.XXXVIII.Ctr. 3.4. [U.C.5G5. A. C. 189.] 375

luendam eam venirent Aetoli, apertos circa campos addimicandum esse: sive detrectarent certamen, oppu-gnationem fore haud difficilem. Nam et copiam inpropinquo materiae ad aggeres excitandos et celeraopera esse: et Arachthum, navigabilem amnem, op-portunum ad comportanda, quae usui sint, praeteripsa moenia fluere ; et aestatem aptam rei gerendaeadesse. Ilis persuaserunt, ut per Epirum duceret.

IV. Consuli, ad Ambraciam advenienti, magnioperis oppugnatio visa est. Ambracia tumulo asperosubiecta est; Perranthem incolae vocant. Urbs, quamurus vergit in campos et flumen, occidentem ; arx,quae imposita est tumulo, orientem spectat. AmnisArachthus, ex Athamania fluens, cadit in sinum ma-ris, ab nomine propinquae urbis Ambracium ap-pellatum. Praeterquam quod hinc amnis munit, hinctumuli; muro quoque firmo saepta erat, patente incircuitu paullo amplius tria millia passuum. Fulviusbina a campo castra, modico inter se distantia inter-vallo, unum castellum loco edito contra arcem obie-rit. Ea omnia vallo ac fossa ita iungere parat, neexitus inclusis ab urbe, neve aditus foris ad auxiliaintromittenda esset. Ad famam oppugnationis Am-braciae Stratum iam edicto Nicandri praetoris con-venerant Aetoli. Inde primo copiis omnibus ad pro-hibendam obsidionem venire in animo fuerat. Dein-de, postquam urbem iam magna ex parte operibussaeptam viderunt, Epirotarum trans flumen locoplano castra posita esse, dividere copias placuit.Cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profe-ctus, per nondum commissa inter se munimenta ur-bem intravit. Nicandro cum cetera manu primoEpirotarum castra nocte aggredi consilium fuerat,haud facili ab Romanis auxilio, quia flumen intere-rat: deinde, periculosum inceptum ratus, ne qua sen-tirent Romani, et regressus inde in tutum non esset,