Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
374
Einzelbild herunterladen
 

374

T. LIVII [U. C. 563. A. C. 189 .]

sosque, et per invias atque ignotas rupes iter fugaenon expedientes, partim ceperunt, partim interfece-runt: multi pavore in derupta praecipitati, perpaucicum Zenone ad regem evaserunt. Postea per indu,tias sepeliendi caesos potestas facta est.

111. Amynander, recuperato regno, legatos et Ro-mani ad senatum, et ad Scipiones in Asiam, Ephesipost magnum cum Antiocho proelium morantes, mi-sit. Pacem peteliat, excusabatque sese, quod perAetolos recuperassetpaternum regnum. Philippumincusabat. Aetoli ex Athamania in Amphilochusprofecti sunt, et maioris partis voluntate in ius ditio-nemque totam redegerunt gentem. Amphilochia re'cepta, (nam fuerat quondam Aetolorum) eadem spein Aperantiam transcenderunt. Ea quoque magnaex parte sine certamine in deditionem venit. Dolo-pes nunquam Aetolorum fuerant: Philippi erant. Hiprimnm ad arma concurrerunt: ceterum, postquamAinpbilochos cum Aetolis esse, fugamque ex Atha-mania Philippi, et caedem praesidii eius accepere, etipsi a Philippo ad Aetolos deficiunt. Quibus circum-iectis gentibus iam undique se a Macedonibus tutoscredentibus esse, Aetolis fama alfertur, Antiochumin Asia victum ab Romanis. Nec ita multo post le-gati ab Roma rediere sine spe pacis, Fulviumqueconsulem nuntiantes iam cum exercitu traiecisse.His territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibusexcitis, ut per auctoritatem civitatium earum suaepreces nuper repudiatae faciliorem aditum ad sena-tum haberent, principes gentis ad lentandum ulti-mam spem Romam miserunt: nihil, ne bellum habe-rent, prius, quam paene in conspectu hostis erat,praemeditati. Iam M. Fulvius, Apolloniam exercitutraiecto, cum Epirotarum principibus consultabat,unde bellum inciperet. Epirotis Ambraciam placebataggredi, quae tum contribuerat se Aetolis. Sive ad