3T6
T. LIVII [U. C. 563. A. C. 189.]
deterritus ab hoc consilio, ad depopulandam Acarna-niam iter convertit.
V. Consul, iam munimentis, quibus saepiendaurbs erat, iam operibus, quae admovere muris para-bat, perfectis, quinque simul locis moenia est aggres-sus. Tria paribus intervallis faciliore aditu a campoadversus Pyrrheum, quod vocant, admovit; unum eregione Aesculapii; unum adversus arcem. Arieti-bus muros quatiebat, asseribus falcatis detergebatpinnas. Oppidanos primo et ad speciem et ad ictusmoenium, cum terribili sonitu editos, pavor ac trepi-datio cepit. Deinde, ut praeter spem stare murosviderunt, collectis rursus animis, in arietes tolleno-nibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesve ro-bustos incutiebant; falces, ancoris ferreis iniectis ininteriorem partem muri trahentes asserem, praefrin-gebant: ad hoc eruptionibus, et nocturnis in custo-dias operum, et diurnis in stationes, ultro terroreminferebant. In hoc statu res ad Ambraciam quumessent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratumredierant. Inde Nicander praetor, spem nactus sol-vendae incepto forti obsidionis, Nicodamum queu-dam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit:noctem certam tempusque etiam noctis constituit,quo et illi ab urbe opera hostium, quae adversusPyrrheum erant, aggrederentur, et ipse ad castraRomana terrorem faceret; posse ratus, ancipiti tu-multu et nocte augente pavorem, memorabilem remgeri. Et Nicodamus intempesta nocte, quum aliascustodias fefellisset, per alias impetu constanti eru-pisset, superato brachio in urbem penetrat; animi-que aliquantum ad omnia audenda et spei obsessisadiecit; et, simul constituta nox venit, ex compositorepente opera est aggressus. Id inceptum conatu,quam effectu, gravius fuit, quia nulla ab exterioreparte vis admota est; seu metu deterrito praetore