Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
365
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXVJI. Ca p.55.56. [U.C.563.A. C. 189 .] 365

regis, obtestati sunt Patres conscriptas, Ut suae po-tius clementiae, quam regis culpae, qui satis superquepoenarum dedisset, memores consulerent. Postremopacem datam a L. Scipione imperatore, quibus legibusdedisset, confirmarent auctoritate sua. Et senatuseam pacem servandam censuit, et paucos post diespopulus iussit. Foedus in Capitolio cum Antipatroprincipe legationis, et eodem fratris filio regis An-tiochi, est ictum. Auditae deinde et aliae legationesex Asia sunt. Quibus omnibus datum est responsum,Decem legatos more maiorum senatum missurum adres Asiae disceptandas componendasque. Summamtamen hanc fore: ut cis Taurum montem, quae intraregni Antiochi fines fuissent, Eumeni attribueren-tur,praeter Lyciam Variamque usque ad Maeandrumamnem: ea civitatis Rhodiorum essent. Ceterae ci-vitates Asiae, quae Attali stipendiariae fuissent, eae-dem Eumeni vectigal penderent: quae vect igales An-tiochi fuissent, eae liberae atque immunes essent.Decem legatos hos decreverunt, Q. Minucium llu-fum , L. Furium Purpureonem, Q. Minucium Tlier-mum, Ap. Claudium Neronem, Cn. Cornelium Meru-lam, M. lunium Brutum, L. Aurunculeium, L. Aemi-lium Paullum, P. Cornelium Lentulum, P. AeliumTuberonem.

LV1. His, quae praesentis disceptationis essent,libera mandata: de summa rerum senatus constituit:Lycaoniam omnem, et Phrygiam ulramque, et Mysiam,regias silvas, et Lydiae loniaeque, extra ea oppida,quae libera fuissent, quo die cum rege Antiocho pu-gnatum est, et nominalim Magnesiam ad Sipylum, etVariam, quae JJydrela appellatur, agrumque Hydre-latanum ad Phrygiam vergentem, et castella vicosquetrans Maeandrum amnem, et oppida, nisi quae liberaante bellum fuissent; Telmissum item nominalim,ei castra Telmissium, praeter agrum, qui Ptolemaei