Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
366
Einzelbild herunterladen
 

366

T. LIVII [U. C. 563 . A. C. 189.]

Telmissii fuisset: haec omnia, quae supra scriptasunt, regi Eumeni iussa dari. Rhodiis Lycia data,extra eundem Telmissum, et castra Telmissium, etagrum, qui Ptolemaei Telmissii fuisset: haec et abEumene, et ah Rhodiis excepta. Ea quoque his pars *data Cariae, quae propior Rhodum insulam trans IMaeandrum amnem est; oppida, vici, castella, agri, |qui ad Pisidiam vergunt: nisi quae eorum oppida inlibertate fuissent, pridie quam cum Antiocho rege inAsia pugnatum est. Pro his quum gratias egissentRhodii, de Solis urbe, quae in Cilicia est, egerunt:Argis et illos, sicut sese, oriundos esse: ab ea germa-nitate fraternam sibi cum iis caritatem esse. Peterehoc extraordinarium munus, ut eam civitatem ex ser-vitute regia eximerent. Vocati sunt regis Antiochilegati, actumque cum iis est: nec quicquam impe-tratum, testante foedera Antipatro, adversus quae |ah Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti, et iuga Tau-ri transcendi. Revocatis in senatum Rhodiis, quum,quantopere tenderet legatus regius, exposuissent Pa-tres, adiecerunt: Si utique eam rem ad civitatis suaedignitatem pertinere censerent Rhodii, senatum omnimodo expugnaturum pertinaciam legatorum. Tumvero impensius, quam ante, Rhodii gratias egerunt,cessurosque se potius arrogantiae Antipatri, quamcausam turbandae pacis praebituros, dixerunt. Itanihil de Solis mutatum est.

LVII. Per eos dies, quibus haec gesta sunt, legatiMassiliensium nuntiarunt, L. Baebium praetorem, inprovinciam Hispaniam proficiscentem, ab Liguribuscircumventum; magna parte comitum.caesa, vulne-ratum ipsum, cum paucis, sine lictoribus, Massiliamperfugisse, et intra triduum exspirasse. Senatus, eare audita, decrevit, uliP. Iunius Brutus, qui proprae-tor in Etruria esset, provincia exercituque traditis 1uni,cui videretur,ex legatis, ipse in ulteriorem Ilispa-