364
T. LIVII [U. C. 563. A. C. 189.]
tis ausi sumus cum parentibus quaeque civitas et con-ditoribus suis. Adistis Graeciae, adistis Asiae urbesplerique: nisi quod longius a vobis absumus, nullavincimur alia re. Massilienses, quos, si natura insitavelut ingenio terrae vinci posset, iam pridem efferas-sent tot indomitae circumfusae gentes, in eo honore, jin ea merito dignitate audimus apud vos esse, ac si Imedium umbilicum Graeciae incolerent. Non enimsonum modo linguae vestitumque et habitum, sed anteomnia mores, et leges, et ingenium sincerum inte-grumque a contagione accolarum, servarunt. Ter-minus est nunc imperii vestri mons Taurus. Quicquidintra eum cardinem est, nihil longinquum vobis videridebet. Quo arma vestra pervenerunt, eodem ius hinc jprofectum perveniat. Barbari, quibus pro legibussemper dominorum imperia fuerunt, quo gaudent, re-ges habeant: Graeci suam fortunam, vestros animosgerunt. Domesticis quondam viribus etiam imperium \amplectebantur; nunc, imperium ubi est, ibi ut sitperpetuum, optant. Libertatem vestris tueri armissatis habent, quoniam suis non possunt. At enim quae-dam civitates cum Antiocho senserunt. Et aliae priuscum Philippo, et cum Pyrrho Tarentini. Ne alios po-pulos enumerem, Carthago libera cum suis legibusest. Huic vestro exemplo quantum debeatis, videte,Patres conscripti. Inducetis in animum negare Eu-menis cupiditati, quod iustissimae irae vestrae nega-stis. Rhodii et in hoc, et in omnibus bellis, quae inilla ora gessistis, quam forti fldelique opera vos adiit-verimus, vestro indicio relinquimus. Nunc in pace idconsilium afferimus; quod si comprobaveritis, ma-gnificentius vos victoria usos esse, quam vicisse, omnesexistimaturi sint. Apta magnitudini Romanae oratiovisa est.
LV. Post Rhodios Antiochi legati vocati sunt. 1li, vulgato petentium veniam more, errorem fassi ,