Lib. XXXVII. Cap. 54. [IT.C.5G3.A.C. 189.] 3G3
cederetis instituto vestro, et gloriam, Philippi bellopartam, hunc servitute tot civitatium deformaretis.Sed ab hac necessitate, aut gratiae in amicum mi-nuendae, aut gloriae vestrae, egregie vos fortuna vin-dicat. Est enim deum benignitate non gloriosa magis,quam dives, victoria vestra: quae vos facile isto velutaere alieno exsolvat. Nam et Lycaonia, et Phrygiautraque, et Pisidia omnis, et Chersonesus, quaequecircumiacent Europae, in vestra sunt potestate. Qua-rum una quaelibet regi adiecla multiplicare regnumEumenis potest: omnes vero datae maximis eum regi-bus aequare. Licet ergo vobis, et praemiis belli ditaresocios, et non decedere instituto vestro, et meminisse,quem titulum praetenderitis prius adversus Philip-pum, nunc adversus Antiochum, belli: quid feceritis,Philippo victo; quid nunc a vobis, non tnagtt quia1 fecistis, quam quia id vos facere decet, desidereturatque exspectetur. Alia enim aliis et honesta est etprobabilis causa armorum. Illi agrum , hi vicos, hioppida, hi portus, oramque aliquam maris nl possi-deant. Vos nec cupistis haec, antequam haberetis:nec nunc, quum orbis terrarum in ditione vestra sit,cupere potestis. Pro dignitate et gloria apud omnegenus humanum, quod vestrum nomen imperiumqueiuxta ac deosimmortalcs iam pridem intuetur, pugna-stis. Quae parare et quaerere arduum fuit, nescioan tueri difficilius sil: Gentis vetustissimae nobilis-
simaeque, vel fama rerum gestarum, vel omni com-mendatione humanitatis doclrinarumque, luendam abservitio regio libertatem suscepistis. IIoc patroci-nium receptae in fidem et in clientelam vestram uni-versae gentis perpetuum vos praestare decet. Non,quae in solo modo antiquo sunt, Graecae magis urbessunt, quam coloniae earum, illinc quondam profectaein Asiam. Nec te.rra mutata mutavit genus aut mores.Certare pio certamine cuiuslibet bonae artis ac virlu