362
T. LIVII [U. C. 563. A. C. 189.]
vos, malo; nec ulla alia re tutius stabiliusque regnummeum futurum spero. Sed si vobis decedere inde, at-que exercitus deducere in animo est; neminem dignio-rem esse ex sociis vestris, qui bello a vobis parta pos-sideat, quam me, dicere ausim. At enim magnificumest liberare civitates servas. Ita opinor, si nihil ho-stile adversus vos fecerunt: sin autem Antiochi partisfuerunt; quanto est vestra prudentia et aequitate di-gnius, sociis bene meritis, quam hostibus, vos consu-lere t
LIV. Grata oratio regis Patribus fuit: et facileapparebat, munifice omnia et propenso animo factu-ros. Interposita Smyrnaeorum brevis legatio est,quia non aderat quidam Rhodiorum. Collaudatisegregie Smyrnaeis, quod omnia ultima pati, quam seregi tradere, maluissent, introducti Rhodii sunt.Quorum princeps legationis, expositis initiis amici- 1tiae cum populo Romano, meritisque Rhodiorum Phi- !lippi prius, deinde Antiochi bello: Nihil, inquit, no-bis iota nostra actione, Patres conscripti, neque diffi-cilius, neque molestius est, quam quod cum Eumenenobis disceptatio est ; cum quo uno maxime regum ctprivatum singulis, et, quod, magis nos movet, publi-cum civitati nostrae hospitium est. Ceterumnonaniminostri, Patres conscripti, nos, sed rerum natura, quae 'potentissima est, disiungit; ut nos liberi etiam alio- 'rum libertatis causam agamus ; reges serva omnia etsubiecta imperio suo esse velint. Utcunque tamen resse habet, magis verecundia nostra adversus regem no-bis obstat, quam ipsa disceptatio aut nobis impeditaest, aut vobis perplexam deliberationem praebituravidetur. Nam, si aliter socio atque amico regi, et benemerito hoc ipso in bello, de cuius praemiis agitur, ho-nos haberi nullus posset, nisi liberas civitates ei inservitutem traderetis, esset deliberatio anceps; neaut regem amicum inhonoratum dimitteretis, aut de-