Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
361
Einzelbild herunterladen
 

Liii. XXXVII. Cap. 5 3. [TJ. C.565.A. C. 189 .] 361

mullis locis facta sunt, omnibus adfui; nec laborimeo nec periculo usquam peperci. Quod miserrimumest in bello, obsidionem passus sum, Pergami inclususcum discrimine ultimo simul vitae regnique. Libera-tus deinde obsidione, quum alia parte Antiochus, aliaSeleucus circa arcem regni mei castra haberent, reli-ctis rebus meis, tota classe ad Hellespontum L. Scipioniconsuli vestro occurri, ut eum in traiiciendo exercituadiuvarem. Postquam in Asiam exercitus vester esttransgressus, nunquam a consule abscessi: nemo milesRomanus magis assiduus in castris vestris fuit, quamego fratresque mei. Nulla expeditio, nullum equestreproelium sine me factum est. In acie ibi steti, eampartem sum tutatus, in qua me consul esse voluit. Nonsum hoc dicturus, Patres conscripti, Quis hoc bellomeritis erga vos mecum comparari potest? Ego nulliomnium neque populorum, neque regum, quos in ma-gno honore habetis, non ausim me comparare. HostisMasinissa ante vobis, quam socius, fuit: nec incolumiregno cum auxiliis suis, sed extorris, expulsus, amis-sis omnibus copiis, cum turma equitum in castra con-fugit vestra: tamen eum, quia in Africa adversusSyphacem et Carthaginienses fideliter atque impigretobiscum stetit; non in patrium solum regnum resti-tuistis, sed, adiecta opulentissima parte Syphacis re-gni, praepotentem inter Africae reges fecistis. Quotandem igitur nos praemio atque honore digni apudvos sumus, qui nunquam hostes, semper socii fuimus?Paler, ego, fratresque mei non in Asia tantum, sedetiam, procul ab domo in Peloponneso, in Boeotia, inAetolia, Philippi, Antiochi, Aetolico bello, terra mari-que pro vobis arma tulimus. Quid ergo postulas? di-cat aliquis. Ego, Patres conscripti, quoniam dicereutique volentibus vobis parendum est, si vos ea menteultra Tauri iuga emostis Antiochum, ut ipsi teneretiseas terras, nullos accolas, nec finitimos habc~e, quam