3G0 T. LIVII [U. C. 563. A. C. 189.]
cipial oratio, providendum vobis erit; neve non soluminaequaliter alios nimium deprimatis ex sociis vestris,alios praeter modum extollatis ; sed etiam, ne, qui ad-versus vos arma tulerint, in meliore statu sint, quamsocii et amici vestri. Quod ad me attinet, in aliis re-bus cessisse intra finem iuris mei cuilibet videri ma-lim, quam nimis pertinaciter in obtinendo eo teten-disse ; in certamine autem amicitiae nostrae, benevo-lentiae erga vos, honoris, qui a vobis habebitur, mini-me a quoquam aequo animo vinci possum. Hanc egomaximam hereditatem a patre accepi, qui primusomnium Asiam Graeciamque incolentium in amicitiamvestram venit, eamque perpetua et constanti fide adextremum finem vitae perduxit: nec duntaxat ani-mum vobis bonum ac fidelem praestitit, sed omnibusinterfuit bellis, quae in Graecia gessistis, terrestri-bus, navalibus; oinnigenere commeatuum ita, ut ne-mo sociorum vestrorum aequari ulla parte posset, vosadiuvit. Postremo quum Boeotos ad societatem ve-stram hortaretur,in. ipsa concione intermortuus,haudmulto post exspiravit. Huius ego vestigia ingressus,voluntati quidem et studio in colendis vobis adiicere(etenim inexsuperabilia haec erant) nihil potui: rebusipsis meritisque et impensis officiorum ut superare pos-sem, fortuna, tempora, Antiochus, et bellum in Asiagestum praebuerunt materiam, liex Asiae et partisEuropae Antiochus filiam suam in matrimonium mihidabat; restituebat extemplo civitates, quae defece-rant a nobis ; spem magnam in posterum amplificandiregni faciebat, si secum adversus vos bellum gessis-sem. Non gloriabor eo, quod nihil in vos deliquerim:illa potius, quae vetustissima domus nostrae vobiscumamicitia digna sunt, referam. Pedestribus navalibus-que copiis, ut nemo vestrorum sociorum me aequipa-rare posset, imperator es vestros adiuvi; commeatusterra marique suppe-titavi; navalibus proeliis, quae