Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
357
Einzelbild herunterladen
 

Liii. XXXVII. Cap. 50.51. [U.C.563.A.C. iSy.j 357

sorte evenit. Praetores deinde sortiti sunt, Sp,Postumius Albinus urbanam et inter peregrinos, M.Sempronius Tuditanus Siciliam, Q. Fabius Pictorflamen Quirinalis Sardiniam, Q. Fabius Labeo clas-sem , L. Plautius Hypsaeus Hispaniam citeriorem,L. Baebius Dives Hispaniam ulteriorem. Siciliaelegio una et classis, quae in ea provincia erat, decre-ta; et ut duas decumas frumenti novus praetor im-peraret Siculis: earum alteram in Asiam, alteram inAetoliam mitteret. Idem ab Sardis exigi, atque adeosdem exercitus id frumentum, ad quos Siculum,deportari iussum. L. Baebio supplementum in Hi-spaniam datum mille ltomani pedites, equites quin-quaginta, et sex millia peditum Latini nominis, du-centi equites. Plautio Hypsaeo in Hispaniam cite-riorem mille Romani dati sunt pedites, duo milliasocium Latini nominis, et ducenti equites: cum hissupplementis ut singulas legiones duae Hispaniaehaberent. Prioris anni magistratibus, C. Laelio cumsuo exercitu prorogatum in annum imperium est.Prorogatum et P. Iunio propraetori in Etruria cumeo exercitu, qui in provincia esset; et M. Tucciopropraetori in Bruttiis et Apulia.

LI. Priusquam in provincias praetores irent, cer-tamen inter P. Licinium pontificem maximum fuitet Q. Fabium Pictorem flaminem Quirinalem, qualepatrum memoria inter L. Metellum et PostumiumAlbinum fuerat. Consulem illum, cum C. Lutatiocollega in Siciliam ad classem proficiscentem, ad sa-cra retinuerat Metellus pontifex maximus; praeto-rem hunc, ne in Sardiniam proficisceretur, P. Lici-nius tenuit. Et in senatu, et ad populum magnis con-tentionibus certatum est; et imperia inhibita ultrocitroque, et pignora capta, et multae dictae, et tri-buni appellati, et provocatum ad populum est. Re-ligio ad postremum vicit, ut dicto audiens esset fla-