Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
358
Einzelbild herunterladen
 

35S T. LIVII [U. C. 563. A. C. 189 .]

mea pontifici; et multae ex iussu populi remissae.Ira provinciae ereptae praetorem magistratu abdi-care se conantem Patres auctoritate sua deterrue-runt: et, ut ius inter peregrinos diceret, decreverunt,Delectibus deinde intra paucos dies (neque enimmulti milites legendi erant) perfectis, consules prae-toresque in provincias proficiscuntur. Fama deindede rebus in Asia gestis temere vulgata sine auctore:et post dies paucos nuntii certi literaeque imperato- Iris Romani allatae; quae non tantum gaudium abrecenti metu attulerunt, (desierant enim victum inAetolia metuere) quam a veterefama: quod ineun-tibus id bellum gravis hostis et suis viribus, et quodHannibalem rectorem militiae haberet, visus fuerat.Nihil tamen aut de consule mittendo in Asiam mu-tandum, aut minuendas eius copias, consuerunt; me-tu, ne cum Gallis foret bellandum.

LU. Haud multo post M. Aurelius Cotta, legatusL. Scipionis, cum Antiochi regis legatis, et Eumenes 1rex Khodiique Romam venerunt. Cotta in senatuprimum, deinde in concione iussu Patrum, quae actain Asia essent, exposuit. Supplicatio inde in triduumdecreta est, et quadraginta maiores hostiae immolariiussae. Tum omnium primum Eumeni senatus datusest. Is quum breviter et egisset gratias Patribus,quod obsidione se ac fratrem exemissent, regnumqutab iniuriis Antiochi vindicassent: et gratulatus esset,quod mari terraque prospere res gessissent; quodqueregem Antiochum, fusum fugatumque et exutum ca-stris, prius Europa, post et Asia, quae cis Taurummontem est, expulissent: sua deinde merita malle eotex imperatoribus suis legatisque, quam se commemo-rante, cognoscere, dixit. Haec approbantibus cun-ctis, iubentibusque dicere ipsum, omissa in id vere-cundia, quid sibi a senatu populoque Romano tribuiaequum censeret: propensius cumulaliusque, si quo