Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
355
Einzelbild herunterladen
 

L I b. XXXVII. C a i>. 47 - 49. [0. C, 563. A . C. 189 .] 355

sone consulibus, Valerius Antias auctor est, rumo-rem celebrem Romae fuisse, et paene pro certo ha-bitum, recipiendi Scipionis adolescentis causa, con-sulem L. Scipionem, et cum eo P. Africanum, iricolloquium evocatos regis, et ipsos comprehensosesse; et, ducibus captis, confestim ad castra Romanaexercitum ductum, eaque expugnata, et deletasomnes copias Romanorum esse. Ob haec Aetolossustulisse animos, et abnuisse imperata facere, prin-cipesque eorum in Macedoniam, et in Dardanos, etin Thraciam, ad conducenda mercede auxilia profe-ctos. Haec qui nuntiarent Romam, A. TerentiumVarronem et M. Claudium Lepidum ab A. Corneliopropraetore ex Aetolia missos esse. Subtexit deindefabulae huic, legatos Aetolos in senatu inter ceterahoc quoque interrogatos esse, unde audissent, impe-ratores Romanos in Asia captos ab Antiocho rege, etexercitum deletum esse; Aetolos respondisse,ab suislegatis se, qui cum consule fuerint, certiores factos.Rumoris huius quia neminem alium auctorem habeo,neque affirmata res mea opinione sit, nec pro vanapraetermissa.

XLIX. Aetoli legati in senatum introducti, quumet causa eos sua et fortuna hortaretur, ut confitendoseu suae culpae seu errori veniam peterent suppli-ces; orsi a beneficiis in populum Romanum, et propeexprobrantes virtutem suam in Philippi bello, et of-fenderunt aures insolentia sermonis; et eo, veteraet obliterata repetendo, rem adduxerunt, ut haudpaullo plurium maleficiorum gentis, quam beneficio-rum, memoria subiret animosPatrum, et, quibus mi-sericordia opus erat, iram et odium irritarent. In-terrogati ab uno senatore, permitterentne arbitriumde se populo Romano? deinde ab altero, habiturineeosdem, quos populus Romanus, socios et hostes essent?nihil ad ea respondentes, egredi templo iussi sunt.