351
T. LIVII [U. C. 562 . A. C. 190 .]
dio accolarum Gallorum reliquisse colonias, decrevitsenatus, Uti C. Laelius consul, si ei videretur, sexmillia familiarum conscriberet, quae in eas coloniasdividerentur: et ut L. Aurunculeius praetor trium-viros crearet ad eos colonos deducendos. Creati HI.Atilius Serranus, L. Valerius P. F. Flaccus, L. Va-lerius C. F. Tappo.
XLVII. I-Iaud ita multo post, quum iam consula-rium comitiorum appeteret tempus, C. Laelius con-sul ex Gallia Romam rediit. Is non solum, ex factoabsente se senatusconsulto, in supplementum Cre-monae et Placentiae colonos scripsit; sed, ut novaecoloniae duae in agrum, qui Boiorum fuisset, dedu-cerentur, et retulit, et auctore eo Patres censuerunt.Eodem tempore L. Aemilii praetoris literae allataede navali pugna ad Myonnesum facta, et L. Scipio-nem consulem exercitum in Asiam traiecisse. Victo-riae navalis ergo in unum diem supplicatio decretaest: in alterum diem, quod exercitus Romanus tumprimum in Asia posuisset castra, ut ea res prosperaet laeta eveniret. Vicenis maioribus hostiis in sin-gulas supplicationes sacrificare consul estiussus. In-de consularia comitia magna contentione habita. M.Aemilius Lepidus petebat adversa omnium fama,quod provinciam Siciliam petendi causa, non con-sulto senatu,ut sibi id facere liceret,reliquisset. Pe-tebant cum eo M. F’ulvius Nobilior, C11. Manlius Vul-so, M. Valerius Messalla. Fulvius consul unus crea-tur, quum ceteri centurias non explessent: isquepostero die Cn. Manlium, Lepido deiecto, (nam Mes-salla tacuit) collegam dixit. Praetores exinde facti,duo Q. Fabii, Labeo et Pictor, (flamen Quirinalis eoanno inauguratus fuerat) M. Sempronius Tuditanus,Sp. Postumius Albinus, L. Plautius Hypsaeus, L.Baebius Dives.
XLVII!. M. Fulvio Nobiliore et Cn. Manlio Vul-