350
T. LIV II [CJ. C. 5fo. A.C, iqo.] _
stris et ex acie affluentem turbam conspexit, in fu-gam vertit equum. Ita utroque cornu victores Ro-mani per acervos corporum (quos in media maximeacie cumulaverant, ubi et robur fortissimorum viro-rum, et arma gravitate fugam impedierant) perguntad castra diripienda. Equites primi omnium Eume-nis, deinde et alius equitatus toto passim campo se-quuntur hostem, et postremos, ut quosque adeptisunt, caedunt. Ceterum fugientibus maior pestis,intermixtis quadrigis, elephantisque, et camelis erat,et sua ipsorum turba: quum, solutis ordinibus, velutcaeci super alios alii ruentes, incursu belluarum ob-tererentur. In castris quoque ingens, et maior propequam in acie, caedes est edita. Nam et primorumfugain castra maxime inclinavit; et huius fiducia multi-tudinis, qui in praesidio erant, pertinacius pro vallopugnarunt. Retenti in portis valloque, quae se im-petu ipso capturos crediderant, Romani, postquamtandem perruperunt, ab ira graviorem edideruntcaedem.
XL1Y. Ad quinquaginta millia peditum caesa eodie dicuntur, equitum tria millia; mille et quadrin-genti capti, et quindecim cum rectoribus elephanti.Romanorum aliquot vulnerati sunt; ceciderunt nonplus trecenti pedites, quattuor et viginti equites; etde Eumenis exercitu quinque et viginti. Et illo qui-dem die victores, direptis hostium castris, cum ma-gna praeda in sua reverterunt; postero die spolia-bant caesorum corpora, et captivos contrahebant.Legati ab Thyatira et a Magnesia ad Sipylum addedendas urbes venerunt. Antiochus, cum paucisfugiens, in ipso itinere pluribus congregantibus se,modica manu armatorum media fenne nocte Sardescontendit. Inde, quum audisset, Seleucum filium etquosdam amicorum Apameam praegressos, et ipsequarta vigilia cum coniuge ac filia petit Apameam,