Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
351
Einzelbild herunterladen
 

LIB. XXXVII. C AP. 44.45 [U. C. 5Ga. A. C. igo.] 351

Zenoni tradita custodia urbis, Timone Lydiae prae-posito: quibus spretis, consensu oppidanorum et mi-litum, qui in arce erant, legati ad consulem missisunt.

XLV. Sub idem fere tempus et ab Trallibus, et aMagnesia, quae super Maeandrum est, et ab Epheso] legati ad dedendas urbes venerunt. Reliquerat Ephe-j sum Polyxenidas, audita pugna, et, classe usque adPatara Lyciae pervectus, metu stationis Rhodiarumnavium, quae ad Megisten erat, in terram egressus,cum paucis itinere pedestri Syriam petiit. Asiae ci-vitates in fidem consulis ditionemque populi Romanisese tradebant. Sardibus iam consul erat. Eo et P.Scipio ab Elaea, quum primum pati laborem viaepotuit, venit. Sub idem fere tempus caduceator abAntiocho per P. Scipionem a consule petiit, impetra-l vitque, ut oratores mittere liceret regi. Paucos postdies Zeuxis, qui praefectus Lydiae fuerat, et Anti-pater fratris filius venerunt. Hi, prius Eumene con-vento, quem propter vetera certamina aversum ma-xime a pace credebant esse, et placatiore eo et suaet regis spe invento, tum P. Scipionem, et per eumconsulem, adierunt: praebitoque iis petentibus fre-quenti consilio ad mandata edenda, Non tam, quidipsi dicamus, habemus, inquit Zeuxis, quam ut a vo-bis quaeramus, Romani, quo piaculo expiare erroremregis, pacem veniamque impetrare a victoribus possi-I mus. Maximo semper animo victis regibus populisqueignovistis. Quanto id maiore et placatiore animo de-I cet vos facere in hac victoria, quae vos dominos orbis! terrarum fecit? Positis iam adversus omnes mortalescertaminibus, haud secus quam deos, consulere et par-cere vos generi humano oportet. Iam ante, quam le-gati venirent, decretum erat, quid responderetur-I respondere Africanum placuit. Is in hunc modumlocutus fertur: Romani ex iis, quae in deum inunor-