342
T. LIVII [rj. C. 562. A. C. 190.]
Omnium primum, filium ei sine pretio redditurumregem, dixit: deinde, ignarus et animi Scipionis, etinoris Romani, auri pondus ingens est pollicitus, et,nomine tantum regio excepto , societatem omnis re-gni, si per eum pacem impetrasset. Ad ea Scipio:Quod Romanos oumes, quod me, ad quem missus es,ignoras, minus miror ; quum te fortunam cius, a quorenis, ignorare cernam. Lysimachia tenenda erat,ne Chersonesum intraremus; aut ad Hellespontumobsistendum, ne in Asiam traiiceremus: si pacem /un-guam ab sollicitis de belli eventu petituri cratis. Con-cesso vero in Asiam transitu, et non solum frenis, sedetiam rugo accepto, quae disceptatio ex aequo, quumimperium patiendum sit, relicta est? Ego ex munifi-centia regia maximumdonumfiliumhabebo: aliis,deosprecor, ne unquam fortuna egeat mea ; animus certenon egebit. Pro tanto in me munere gratum me essein se sentiet, si privatam gratiam pro privato benefi-cio desiderabit. Publice nec habebo quicquam ab illo,nec dabo. Quod in praesentia dare possim, fidele con-silium est. Abi, nuntia meis verbis, bello absistat, pa-cis conditionem nullam recuset. Nihil ea moveruntregem, tutam fore belli aleam ratum, quando perindeac ricto iam sibi leges dicerentur. Omissa igitur inpraesentia mentione pacis, totam curam in belli ap-paratum intendit.
XXXVII. Consul, omnibus praeparatis ad propo-sita exsequenda, quum ex stativis movisset, Darda-num primum, deinde Rhoeteum, utraque civitate ob-viam elfusa, venit. Inde Ilium processit, castrisquein campo, qui est subiectus moenibus, positis, in ur-bem arcemque quum escendisset, sacrificavit Miner-vae praesidi arcis; et Iliensibus in omni rerum verborumque honore ab se oriundos Romanos praefe-rentibus, et Romanis laetis origine sua. Inde profe-cti sextis castris ad caput Caici amnis pervenerunt