Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
341
Einzelbild herunterladen
 

L i n. XXXVII. Cap. 34-36. [U.C.SGa.A.C.igo.] 341

gatus exspectasse!, ubi is venit, consulem adit, petit-que, ut mandata audiret.

XXXV. Advocato frequenti consilio, legati verbasunt audita. Is, Mullis ante legationibus nequicquamultro citroque de pace missis, eam ipsam fiduciam im-petrandi sibi esse, dixit, quod priores legati nihil im -petrassenl. Smyrnam enim, et Lampsacum, et Alexan-driani Troadem, et Lysimachiam in Europa, iaclatasin illis disceptationibus esse. Quarum Lysimachiaiam cessisse regem, ne quid in Europa habere cum di-cerent: eas, quae in Asia sint, civitates tradere, para-tum esse, et si quas alias Romani, quod suarum par-tium fuerint, vindicare ab imperio regio velint. Im-pensae quoque, in bellum factae, partem dimidiam re-gem praeslalurum populo Romano, llae conditioneserant pacis, lleliqua oratio fuit, Ut memores rerumhumanarum, et suae fortunae moderarentur, et alie-nam ne-urgerent. Finirent Europa imperium. IAquoque immensum esse. Et parari singula acquirendofacilius potuisse, quam universa teneri posse. Quodsi Asiae quoque pariem aliquam abstrahere velint,dummodo non dubiis regionibus finiant, vinci suamtemperantiam Romana cupiditate, pacis et concordiaecausa, regem passurum. Ea, quae legato magna adpacem impetrandam videbantur, parva Romanis vi-sa. Nam, et impensam, quae in bellum facta esset,omnem praestare regem, aequum censebant, cuiusculpa bellum excitatum esset; et, non Ionia modo at-que Aeolide deduci debere praesidia regia : sed, sicutGraecia omnis liberata esset, ita, quae in Asia sint,omnes liberari urbes. Id aliter fieri non posse, quamut cis Taurum montem possessione Asiae Antiochuscedat.

XXXVI. Legatus, postquam nihil aequi in consi-lio impetrare se censebat, privatim (sic enim impera-tum erat) P. Scipionis tentare animum est conatus.